Obiicis tertio esse aliqua nomina indeclinabilia, ut cacohetes, aliqui grammatici satis incaute admittunt nomina inflexilia per casus, Antonius supra capit. 5. ait declinabile esse discrimen nominis a dictionibus indeclinabilibus, cap. autem 4. dixerat orationis partes declinabiles esse quatuor, nomen, pronomen, verbum, et participium: indeclinabiles autem totidem alias, praepositionem, adverbium, interiectionem, et coniunctionem, quae doctrina constans est apud grammaticos, nunc autem cur ita oscitantur, ut inter partes indeclinabiles nomen admittant? Ac si philosophus statuto, hominem esse animal rationale, admitteret, aliquod irrationale esse hominem: vocantur ergo indeclinabilia nomina, quia omnes obliqui sunt similes recto, quod probatur ex nominibus neutris quartae inflexionis, quae in singulari habent integros casus, similiter tamen desinunt omnes, ut veru, gelu, quae si plurali caruissent, vocarentur indeclinabilia, immo a Beato Augustino, infra referendo, vocantur indeclinabilia in singulari. En quae Augustinus vocat indeclinabilia propter similitudinem casuum, a grammaticis vocantur declinabilia, et quae hi vocant indeclinabilia, ab Augustino declinantur per similes casus, ut iam probo.