Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Sectio I. De nomine.

Dices primo, participia, et gerundia passiva esse voces declinatas per casus, cum tamen non sint nomina. Nebrissensis enim octo assignat orationis partes, in quibus nomina, pronomina, et participia distinguit a nomine, verum (ut patet ex eodem Nebrissensi, lib. 3. cap. 4. in commentariis) magnum fuit olim dissidium de numero partium orationis, ipse asserit octo, quod auctores artis regiae aiunt esse admittendum, non alia ratione, nisi quia ita dicitur, lib. autem 3. annotatione 1. varias referunt opiniones, ac sententiam Varronis, qui duas parter solas admisit, quod ex dialecticis confirmat Petrus Hispanus, cap. 4. postea addidit sententiam Diogenis Laërtii constituentis quinque, quod ex Platone confirmant, ut docte observavit noster Brocensis, qui in hac celeberrima Academia bonarum artium altrice floruit, quare, nomen, pronomen, et participium, sunt una pars orationis, quia pronomen, nihil est, quam nomen usurpatum pro proprio nomine, participium autem a grammaticis dicitur adiectivum derivatum a verbo. Et quidem non incongrue erunt tres orationis partes, nomen, verbum, adverbium, ceterae ad has spectant; sub nomine comprehenduntur, pronomen, participium, et gerundium passivum (quod est participium futuri in dus:) sub adverbio continentur praepositio, coniunctio, interiectio, et cetera. Grammatici autem alia divisione utuntur claritatis ergo in gratiam puerorum.

Sectio II. De verbo.

Sectio III. De Oratione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work