OMNEM orationem constare nomine et verbo, ostendendum, sect. 3. ex Aristotele, lib. 1. de interpretatione, cap. 2. haec colligitur definitio nominis: Vox significativa ex instituto sine tempore, cuius nulla pars significat separata, finita, et recta, quae cum verbo est veram vel falsam efficit orationem. Praelonga definitio tam curtae rei: quam tametsi omnes fere dialectici admittunt cum Petro Hispano, lib. 1. sum. cap. 3. et Conimb. in illud caput Aristotelis, nonnullas tamen patitur difficultates. Primam, nomina adiectiva non esse nomina: quia sola cum verbo, est, non efficiunt propositionem veram aut falsam, ut albus est: si enim albus, adiective sumatur sine substantivo saltem subintellecto, nullum efficit sensum, quam consequentiam videtur admisisse Fonseca, libro 1. capit. 12. est tamen contra universam grammaticorum phalangem dividentium nomen in substantivum, et adiectivum, ut patet ex nostrate Aelio Antonio grammaticae Doctore celeberrimo, lib. 3. cap. 5. de erotematis nominum, et ex arte recenti excusa iussu Catholici Philippi Regis Hispanorum III. libro 3. nec adiectiva sunt in alia specie partium orationis, nisi in specie nominum.