Dicis, etiam actus mentales supponuntur pro rebus, ergo et vocales. Nego antecedens, quia res nihil erant facturae in intellectu, et sic no facit terminus mentalis, quod res erat factura, nec ponitur loco illius. Nam termini mentales sunt ipsaemet cognitiones, quae cognoscunt res, et obiecta: obiecta autem non debent cognoscere, sed cognosci, et sic actus funguntur suo munere, et cognoscunt, ac praedicant: obiecta autem funguntur suo, cognoscuntur, ac terminant, et termini vocales supponuntur ad praedicandum loco mentalium, quorum obiecta significant, vel sunt. Item voces subrogantur ad propositionem, et argumentationem conficiendas, obiecta autem non componunt argumentationem, sed de illis arguimus, unde argumentatio obiectiva vocantur, id est, obiectum argumentationis, quae obiecta nihil erant factura in mente, sed actus sunt, quia faciunt, id est, exprimunt, et manifestant obiectum, quod aliis nos manifestamus per voces, quae ea ratione faciunt, quod actus erant facturi, et pro illis subrogantur.