Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Sectio I. De suppositione.

Villalpandus, lib. 1. 3. part. cap. 1. ait terminum supponere, esse terminum existere in propositione, et esse rem, quam significat tempore significato per copulam. Exempli gratia. In hac propositione Adam fuit, Adam supponit, quia est tempore enuntiato per propositionem: Item in hac Adam est, non supponit Adam: quia non est Adamus tempore significato. Villalpandus nondum exuit omnino sophistarum nugas, qui multas de suppositione effuderunt; rati, suppositionem esse terminum verificabilem in propositione. Inde ortum traxit inter illos commune adagium in propositionibus falsis, eas esse de subiecto non supponente, id est, de termino non verificabili, et de obiecto non existente, ut enuntiatur in propositione. Verum haec definitio merito reiicitur, et exsibilatur a Soto, Toleto, atque Fonseca. Nam supponi est poni pro alio, ergo omnis terminus in quacumque propositione supponitur, aut supponit. Probo consequentiam, quia terminus in quacumque propositione ponitur loco rei significatae, vel loco conceptuum mentalium. Nam in hac propositione, Petrus est lapis haec vox Petrus non ponitur loco sui, sed loco ipsius Petri ut existentis in propositione mentali, ut in hac Petrus est homo, non ponitur pro se, sed pro Petro, qui est homo, ergo in utraque propositione ponitur loco alterius, et supponitur. Obiectum autem existere, aut non existere, non refert. Adagium ortum traxit ex nugacibus sophistis, quia nullum est subiectum propositionis non suppositum, vel supponens: obiectum autem significatum per terminos non supponitur nec supponit, sed potius loco illius supponitur terminus. Poterit autem dici propositio de subiecto non supponente, quando aliquis argumentatur ex aliqua propositione tanquam concessa, cum non sit: ut siquis dicat, supponamus Petrum esse honestum, tunc sic, sed omnis homo honestus est dignus laude, ergo Petrus est dignus laude. Si iste progreditur in argumento quin a respondente admittatur suppositum, potest dici eum loqui de subiecto non supponente.

Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.

Sectio III. Suppositio simplex et personalis.

Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.

Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.

Sectio VI. De ascensu atque descensu.

Sectio VII. De ampliatione, restrictione, alienatione, diminutione.

Sectio VIII. De appellatione.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work