SVppositio est positio unius rei loco alius. Est enim subrogatio, substitutio aut suffectio, qua res subrogatur, substituitur, aut sufficitur pro alia, in hac significatione sumitur in praesenti: quia est quaedam termini affectio. Ac primo in limine observa significationem a suppositione differre: nam omnis effectus significat suam causam, et pro illa non supponitur. Cum enim vides fumum, et ex eo concipis ignem, fumus tibi fuit signum ignis: at pro quo supponitur fumus? Item cognitio est naturalis obiecti repraesentatio; cum ipsa pro nullo supponatur. Nam ea est repraesentativa obiecti ex se, ad quod pro nullo alio subrogatur. Ratio a priori, quia ratio signi solum est ducere potentiam in notitiam rei significatae, supponi autem est constitui ad faciendum pro alio, quod erat ab ipso faciendum.