Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Sectio I. De suppositione.

Quod ut pateat adverte, tota nostram disputationem esse formaliter in intellectu: quia disputare, affirmare, negare, definire, dividere, et ratiocinari sunt actus intellectricis potentiae. Angeli, quia possunt manifestare sua sensa sine externis signis, non egent voce, scriptura aut alio motu: quia Michaël sola sua voluntate potest ostendere Gabrieli, quid ipse in sua mente habeat. Immo unus Angelus clare videt intellectionem alterius: nos autem, dum animus carceratur in corpore, non possumus aperire quid de rebus sentiamus, nisi per externa signa, per quae loquimur. Id est pandimus animos. Haec signa sunt multiplicia: accensis enim ignibus loquitur miles, hostem adventare, communiter autem utimur scriptura, et vocibus, cum hominibus natis: quia igitur mutuo disputare, et confabulari non possumus immediate per actus intellectus, utimur externis signis, quibus disserimus, et loquimur. Haec signa habent duo, et significare rem, ut haec vox homo significat hominem, et constitui in propositionibus, et per illas aliquid affirmari, aut negari, in quo substituuntur pro conceptibus. Itaque disputatio vocalis est vicaria disputationis mentalis: quia haec per illam ostenditur, et vocalis sufficitur pro mentali, quod non esset opus, si more intelligentiarum videremus actus intellectus. Unde melius dixisset Aristoteles, nos uti vocibus, quia terminos mentales non possumus in mediam disputationem proferre, et hinc oriri vocum necessitatem, non vero, quod non possimus res nobiscum trahere.

Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.

Sectio III. Suppositio simplex et personalis.

Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.

Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.

Sectio VI. De ascensu atque descensu.

Sectio VII. De ampliatione, restrictione, alienatione, diminutione.

Sectio VIII. De appellatione.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work