De Amicitia.
AMICITIA, quae et affabilitas dicitur, est virtus specialis, qua quis erga ceteros homines secundum communem conversationem recte ordinatur, ita ut tam in factis, quam in dictis ad unumquemque se habeat, ut decet. Ita D. Thom. art. 1. Ideo S. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 44. eam sic definit: Est voluntas bona erga aliquem, causa illius, qui diligitur, cum eius pari intentione, a quo diligitur. Idem habet in opusc. Declaratorio terminorum Theol. Eam in Gratia includit S. Doctor lib. 5. Compend. Theol. cap. 37. nempe quia per eam conservatur humana conversatio, et grata evadit.
ADVERTE hic, non esse, sermonem de amicitia perfecta, quae Caritate nititur. De hac enim egi Tract. de Caritate: Neque de alia, nixa motivo naturalis bonitatis perfectae, quae consistit in speciali amore, et communicatione erga alterum; sed de quadam imperfecta, qua in ordinatio convictu se gerit erga alios iocunde, et decenter convivendo, ne quid verbis, vel moribus asperum, morosum, inhumanum, vel agreste exhibeatur, quam proinde S. Bonavent. Gratiam, et S. Thom. Affabilitatem, vocant.
EST autem amicitia pars potentialis iustitiae, ut docet D. Bonav. locis allatis, et D. Thom. quaest. 114. art. 2. Est enim ad alterum, sed deficit a debiti perfecta ratione.
DUO sunt vitia Amicitiae contraria, nempe, Adulatio, et Litigium. Illa excedens in delectando: hoc vero consistat, atque conversationem amaram reddit.
ADULATIONEM definit S. Doctor p. p. Centil. sect. 13. Est sermo laudis alieni exhibitus, intentione placendi; est autem duplex, altera, quae bonum non habitum attribuit: quaedam, quae habitum extollit; quaedam, quae malum nutrit, laudando malum. Unde dicitur Psalm. 9. Laudatur peccator in desideriis animae suae. Quaedam, qua vult aliis placere, non tamen propter Deum, laude tamen vera, de qua Galat. 1. Si adhuc hominibus placerem, idest, placere vellem, non propter Deum, Christi servus non essem. Idem docet opusculo declaratorio terminorum Theologiae.
LITIGIUM vero asperam reddit conversationem, ideo eam tanquam pacis, et amicitiae hostem repellit S. Franciscus in regula, cap. 3. ut observat ibi S. Doctor.
POTEST utrumque hoc vitium esse mortale. Adulatio quidem laudando alterius peccatum, de his Isa. 5. Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum. Secundo, ratione intentionis, ut si quis alicui aduletur, ut noceat. Tertio ratione effectus, cum laus adulatoris est alteri occasio peccandi, ut docet D. Bonavent. in speculo animae, cap. 1. multa adulationum exempla affert S. Doctor e scripturis in Bibliis pauperum, cap. 69. Ibi mortaliter damnantur Chore, et eius Complices, adulantes populo, ut eum concitarent in Moysem, dicentes: sufficiat vobis, quod omnis multitudo sanctorum est, Numer. 16. Sic Absalom, qui adulabatur, ut ad bellum iniquum induceret subditos Davidis 2. Reg. 15. Vide alia ibi.
MULTA a SS. Patribus de Adulatione habes in D. Bonavent. lib. 3. Pharetrae, cap. 3. §. De adulatione.
QUOD si ex mera complacentia in laudando, vel etiam ad evitandum aliquod malum aduleris, non est mortale. Ita D. Bonavent. in speculo animae, loco cit. et D. Thom. quaest. 115. art. 2.