ASSERO primo, Gratitudinem esse virtutem specialem, qua gratiae habentur, et referuntur benefactori. Ita D. Thom. hic, D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 44. et opusc. declaratio terminorum Theologiae, aliis verbis sic eam definit: Gratia instituta est beneficia iugi memoria recordari, et possibiliter rependere. Colligitur e Tullio lib. 2. de Inventione.
RATIO est, quia in ea cernitur speciale debitum, non legale, sed honestatis, et quidem peculiaris.
GRADUS varios gratitudinis recenset D. Bonav. de gradibus virtutum, cap. 20. ubi pro dignitate beneficiorum altiorem etiam gradum Gratitudinis assignat, ut pro gratuitis magis, quam pro naturalibus, etc. Ubi nota, ibi assignare gratitudinem in ordine etiam ad Deum, prout est auctor beneficiorum. At D. Thom. quaest. 106. ad 1. gratitudinem ad Deum videtur hic consulto omittere, reducens eam ad Religionem. At Religio non est formaliter gratitudo, esto imperet huius virtutis actus; hi tamen a propria virtute Gratitudinis eliciuntur, ut monet etiam Tannerus d. 6. quaest. 1. dub. 3.
ADDIT S. Thom. art. 2. Innocentem magis Deo teneri, quam poenitentem. Sed de hoc erit dicendum, Tract. de Poenitentia, disput. 1.
ASSERO secundo, cuilibet benefactori deberi gratias, et saltem recompensationis affectum, ubi facultas non est. Ita D. Thom. art. 3. Quia ratio formalis huius debiti est quodlibet beneficium acceptum; etsi beneficium aliud alio maius sit, non solum ex magnitudine rei datae, sed etiam ex affectu, et incommodo. De quo re Seneca lib. 2. de benef. cap. 6. et 12. ubi nihilominus addit aureum vere effatum: Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo afficit.
ASSERO tertio, affectum gratiae illico exhibendum, sed compensationem opportuno tempore. Ita D. Thom. art. 4. e Seneca lib. 4. de benef. ubi ait: Qui nimis cito cupit solvere, invitus debet; qui invitus debet, ingratus est. Ratio est, quia sicut beneficium, ita et beneficii compensatio opportuna esse debet accipienti.
ASSERO quarto, recompensationem debere magis respicete ad affectum, quam ad effectum. Ita D. Thom. art. 5. post Senecam lib. 1. de benef. cap. 7. Ratio est, quia gratia respicit beneficium, prout est gratis impensum, quod sane pertinet ad affectum.
ASSERO quinto, honestatis ratio, ac debitum postulat, ut compensatio non solum exaequet, sed etiam superet acceptum beneficium. Ita D. Thom. art. 6. iuxta Aristotelem 5. Eth. cap. 5.
RATIO est, quia in benefaciente, hoc praecipue commendabile est, quod gratus, nulloque beneficio praeventus, beneficium contulit: Ergo par est, ut bonum collatum a retribuente superetur, quia quamdiu recompensat, dando minus, vel aequale, non videtur facere gratis, sed reddere, quod accepit.
SICUT tamen in iustitia attenditur aequalitas rerum, ita in gratitudine potissimum attenditur aequalitas voluntatum. Vide D. Thomam ad argumenta.