Cuius sit FESTA instituere sub mortali servanda.
Assero primo, spectare ad summum Pontificem instituere festa in toto orbe.
Ratio est, quia is est summus Pastor universalis, cui traditae sunt oves omnes: Ioan. 21. ut ostendi prima parte, Tract. 1. Disp. de summo Pontifice, Est communis doctrina, ut monet Fagundez lib. 1. de praeceptis Ecclesiae, cap. 3. num. 2. Ballaeus V. Festum 1. num. 3.
Assero secundo, posse Episcopos in suis dioecesibus tantum, instituere festa sanctorum iam Canonizatorum, vel Beatificatorum, et quoad Canonizatos, docent communiter apud Fagundez num. 3. Suarez vero lib. 2. cap. 21. etiam beatificatis extendit, qui addit cum Fagundez, non esse opus confirmatione Papae, et quoad Beatificatos subscribunt Bellarminus lib. 1. de beatitudine sanctorum, cap. 7. Fagundez num. 15.
Nequeunt tamen talia festa indicere de iure absque cleri, et populi consensu, cap. conquestus, de feriis, et cap. Pronunciandum, de consecr. dist. 3. Ita Azor Tom. 2. Instit. cap. 26. quaestio 3. Suarez num. 8. Fagundez num. 8. qui tamen addit, posse ex consuetudine saltem pro aliqua vice. Consuetudine autem invectum est, ut solo Cleri consensu id fiat. Suarez de Relig. lib. 2. cap. 11. Sa V. fest. Sanchez lib. 1. moral. cap. 43. Azor part. 2. lib. 1. cap. 26. quaestio 4. Diana 4. part. tract. 4. resol. 178.
Assero tertio, non posse Principem saecularem instituere festa observanda, et si Reges hoc faciunt absque consensu, et auctoritate Ecclesiastica, nil valet, et quoad culpam, et quoad poenam. Ita Suarez Tom. 1. de religione, cap. 12. Azorius 2. part. Instit. moral. lib. 1. cap. 26. quaestio 5. Fagundez cap. 5. num. 2. Nec possunt punire laborantes cum licentia Episcopi. Sic statuit S. Congreg. apud Dianam part. 4. tract. 1. resol. 94.
Assero quarto, consuetudine posse festa abrogari. Vide Fagundez cap. 6. debet tamen consensus, saltem tacitus Episcopi accedere. Ita Fagundez num. 7. Ad introductionem diei festi igitur sufficit consuetudo decem annorum; ad abrogandum vero 40. annorum.
Assero quinto, tempus, quo durant festa, pendet e consuetudine loci, provinciae, etc. nempe ut sit a vespera ad vesperam, vel a media nocte ad mediam noctem. Ita communiter apud Fagundez cap. 6. num. 2. more quidem Romano quoad servilia incipit a media nocte ad mediam noctem leg. more Romano, ff. de feriis.