An solemniter vovens Castitatem, dissolvat matrimonium vel consummatum, vel ratum, et quo iure, et tempore id fieri coeperit.
Haeretici, qui in extremis semper versantur, utrinque solent Ecclesiam, virtutis medium tenentem, infestare: fuere enim nonnulli referente Bellarmino lib. 2. de Monach. cap. 38. qui et ratum matrimonium religiosae castitatis voto non soldi, et consummatum solvi posse impertinenter somniarunt. Immerito autem cum postetiorem errorem profitentibus involvitur Iustinianus leg. ult. Cod. de Episcop. et Clericis, cum ea lex possit intelligi vel de sponsis de futuro, aut de matrimonio tantum rato; nec ibi aliquid sonat, quod ad matrimonium consummatum legitima ulla consequentia trahi queat.
Ceterum, cum tota fere haec quaestio ad tractatum de Matrimonium pertineat, Priorem eius partem eo quaest. 16. remittam, ubi consummatum matrimonium omnimode insolubile probabo: Alteram etiam partem quaestione 15. ibidem tractabo, ubi iure naturali, et divino Castitatis Religiosae professionem dirimere, seu potius ratum matrimonium solvere ostendam.
Restat itaque unum hic examinandum, a quo scilicet tempore usitatum sit in Ecclesia, ut votum Castitatis solemnis, et Religiosae, tantae sit virtutis, ut ratum solvat matrimonium. Hoc autem solum constare potest, vel aliquo antiquitatis exemplo, vel alicuius Pontificis Decreto. Exempla plura habes apud Suarez cap. 24. sed ad rem parum deservientia: Nam quod D. Ioannes fuerit sponsus in nuptiis Galileae, easque iam ratas repudiaverit, ut Christum sequeretur, non est credibile, cum tantum levibus coniecturis nitatur; et inde sequeretur, Christum eo ivisse potius ad nuptias damnandas, quam sua praesentia honestandas: Quod toti patrum catalogo, contra haereticos disputantium, repugnat. Esto pro hoc D. Bonan. referat S. Hieronym. 4. dist. 27. art. 3. quaest. 2. non enim assertive, sed disputative loquitur.
Nec similiter urgent exempla Iphigeniae ab amplexibus Hirtaci deficientis, cum non fuerit matrimonium secutum, sed votum antecedens, quod sequendas nuptias impediverat. Idem dic de D. Caecilia, voto simplici Castitatis obstricta; Divino enim afflatu praevidit, matrimonium, cum Valeriano ineundum, profuturum solum ad ipsius conversionem, non autem prorupturum in carnalem aliquem actum: De Macario vero, et Alexio dici potest, quod perfectioris vitae studio, in Caelibatu, aut eremo, non in religione amplectendo, sponsas reliquerint: Non enim usquam de ipsis legitur, quod vitam Religiosam sint professi.
Non tamen hinc absurde colligitur, horum exempla posteros induxisse, ut rato matrimonio nuntium remitterent, seque altioris perfectionis votis consectarent; licet simpliciter ob maiorem perfectionem nequiat unusquisque ad libitum ratis nuptiis valedicere; alias id liceret etiam propter studium simplicis caelibatus; cum tamen non liceat propter Episcopatum, qui in perfectionis apice ceteris supereminet.
Solum igitur ex rescripto Eusebii Pontificis habemus hunc morem esse antiquissimum, ita ut speciale tempus, quo coeperit, nullius memoriae occurrat: Ait enim dictus Pontifex apud Gratianum cap. desponsatam, 27. quaest. 2. Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, licet tamen sibi Monasterium eligere. Hic autem Papa sedit ante annos 1300. quo tamen antiquiorem esse hanc consuetudinem, patet ex ipsius verbis: Non enim loquitur, ut de novo statuens, sed iam prius statutum declarans, alias non diceret: Licet, sed potius, liceat, ut subtiliter advertit Suarez cap. 24.
Aliqua suboriri potest difficultas, eo quod dicitur desponsata, quae particula intelligi potest de sponsalibus pro futuro, non de matrimonio pro praesenti: Hoc tamen non urget, si advertatur ibi Pontificem, unicum remedium a matrimonio deficiendi praescribere, ut puella Monasterium ingrediatur; quod si desponsata esset per verba de futuro, non esset tam arduum negotium, ut supremi Tribunalis iudicium exigeret, cum solvendis sponsalibus, aliis multis modis ex iusta causa subvenium fit.
Adde, quod perpetuo Doctorum consensu, et longa consuetudine, quae legem optime interpretatur, ille textus de matrimonio rato explicetur, ut notat Suarez num. 2. unde concludendum est iuxta regulam D. Augustini, notatam quaestione praecedenti, ab Apostolica traditione hanc ratum matrimonium dirimendi consuetudinem, votis Religionis annexam, ad nostra usque tempora derivatam esse.