Quae Vota realia, aut mixta puberum valeant a patre irritari.
ASSERO primo vota realia puberum ante 25. annos, posse a patre irritari. Ita omnes DD. nam ante eam aetatem carent bonorum administratione, ut constat ex toto titulo, ff. de minoribus 25. annis. Hanc autem esse perfectam irritationem patet ex dictis. Vide Sanchez lib. 4. cap. 26. num. 4.
ASSERO secundo idem dicendum de mixtis, puta peregrinationum, in quibus exiguntur expensae. Ratio est, quia expensarum Dominus est pater. Ita plurimi cum Sanchez cap. 35. num. 22. et Bassaeo V. Votum 5. num. 13.
EXCIPIUNT autem quatuor vota. Primum, si filius voveat de peculio suo castrensi, vel quasi castrensi, quia in hoc filius est sui iuris leg. 2. ff. ad senat. Consultum macedonianum.
SECUNDUM est, quando reale accedit voto personali solum ob quandam solam consequentiam, ut si filius voveat religionem, et monasterium succedere debeat ad bona ingredientis. Ratio est, quia hic modus alienandi est concessus minori a iure.
TERTIUM votum est, eundi in subsidium terrae sanctae cap. ex multa de voto, ubi, si datur licentia coniugato; ergo multo magis subdito Patri.
QUARTUM est, si minor incidat in excommunicationem, sedi Apostolicae reservatam, et votum emittat illuc eundi ad absolutionem cap. relatum de sent. excommunicat.
ADVERTE autem, etiam post vigesimum quintum annum filii, posse patrem vota eius realia irritare.
ITA Sanchez lib. 6. de matrim. disp. 39 circa finem. Ratio est, quia semper Pater retinet potestatem rerum, et ipse filius est sub Patris potestate, ut habet Gloss. leg. finali §. pupillus, V. pupillus, ff. de verb. obligat. et ibi omnes de hoc differentes. Vide Sanchez loc. cit.
QUAERES, an possit Pater irritare vota realia filii coniugati, vel emancipati.
RESPONDETUR, ex iure communi posse quo ad coniugatum; patet ex Leg. 1. et 2. C. de bonis, quae liberis, et Leg. si uxor C. de condit. insertis.
EMANCIPATUM vero non subdi amplius potestati patris, et nancisci administrationem bonorum, atque adeo non posse amplius Patrem irritare liquido e communi praxi, et iuris dispositione patet.