HANC solutionem, si iniuste negetur, posse iuste exigi nullus unquam dubitavit; et hoc eo usque verum est, etiamsi diu differat eam petere ille, cui debetur; nam non remittitur debitum, eo quod non sub tempore petatur; nisi talis apponatur conditio; quod raro fit: Hinc plane temeritatis nota obsignatur merito Parisius a Suarez cap. 38. eo quod improbabiliter ipse solus, nulla seu rationis, sive auctoritatis instantia suffultus, asseruerit, parochum non petentem fructuum Decimas tempore collectionis, eas amplius petere non posse: Nullus enim rem suam proscribit, eo quod eam petere praetermittat, eo maxime cum res absque petitione reddi debeat; decimae autem sic sunt solvendae, ut supra dixi, nisi consuetudo obstet.
VERUM licet petendi Ius habeat Parochus, aut alius Clericus, qui eas iusto titulo obtinet; non tamen vi exigendi auctoritatem ullam praetendere potest; etiamsi eas prorsus neget Dominus fructuum; tum quia quisque suae rei, donec eius dominium traditione abdicet, est legitimus possessor; tum quia parochus est persona privata, cui non competit Ius talem iniuriam vindicandi, seu rem ipsam arripiendo, seu Sacramenta ita iniurianti negando.
ACCERSENDUS est itaque Iudex Ecclesiasticus, seu Praelatus Ecclesiae; qui causis Ecclesiasticis quales sunt decimae, praefici debet: Nam cum poena, contumacibus decimarum retentoribus inflicta, sit excommunicatio, digna quippe tantae inobedientiae mulcta, debet pronunciari ab habente Ecclesiasticam iurisdictionem. Ita cap. 16. omnes, quaest. 7. et Concilium Tridentinum sess. 25. cap. 12. de reformat. decernit: Qui decimas subtrahunt, aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc crimine sine plena restitutione sequuta absolvantur, quod intellige, si habeant restituendi facultatem; nam si impotentes facti sunt, possunt absolvi ab habente iurisdictionem, praestita cautione, et proposito satisfaciendi Ecclesiae, cum fuerint in solvendo.
NOTANDUM autem, illud Concilii decretum non tantum decimarum detentores ligare excommunicatione, sed et Ecclesiae praelatos obligare, ut eo modo cogant subditos ad solutionem Decimarum; in quo tamen magna adhibenda est prudentia, ut monet Suarez loco citato, ut modo amicabili, et per quandam compositionem eos inducant, ne propter consuetudinem, non rite praescriptam, scandala, et aliae perturbationes oriantur.
NEC talis compositio, vel pactio ullo modo simoniam redolet, cum non agatur de iure spirituali, sed de reditu temporali, in cuius administratione tenentur se Praelati fideles, et pacificos exhibere.
QUOD si praedia alienentur, postquam debita decimarum sunt contracta, addunt multi apud Suarez loco citato supra, posse pastores Ecclesiae, petere praediales decimas ab illis personis, quibus praedia sunt vendita. Plures tamen tenent, talia praedia obnoxia tantum manere futuris decimis, non autem praeteritis; quod et probabilius videtur. Nec in contrarium allegari potest, quod bona praedialia fidelium maneant obligata per modum Hypothecae, tacita quadam obligatione, ut solvantur inde decimae, ubicumque reperiantur, et ita transire cum onere solvendi illas, sive futurae sint, siue praeteritae, eodem modo, quo bona mariti manent tacite hypothecata ad solvendam uxoris dotem, apud quemcumque sint reperta.
AD hoc enim Respondeo, omnem obligationem hypothecariam venire ex aliqua lege; in hoc autem casu nulla lex ostendi potest.