Quibus, et a quibus solvendae decimae.
ASSERO primo, decimas non Laïcis, sed Ecclesiae ministris solvendas, C. Quamvis grave, de decimis, et videtur intelligere de iis solis qui curam habent animarum, cap. Cum contingat de decimis. Ita innuit D. Bonav. ad 10. Lucae.
Ex horum vero redditibus decimalibus coadiutores, et illorum clerici ali solent, ut notat Valentia punct. 4. quaest. 5. Posito autem Ecclesiae praecepto solvendae etiam sunt coetui Ecclesiasticorum; Ita D. Thom. quaest. 87. art. 3. et alii apud Bass. num. 10.
ASSERO secundo: praediales decimae pertinent ad Parochos loci, ubi praedia habemus. Ita D. Thom. art. 3. ad 1. et colligitur ex c. Quoniam de decimis, et cap. ult. de Parochis. In hoc tamen standum consuetudini, ut habetur c. Ad Apostolicam: et c. Cum sint de Decim, et tradit D. Thom. art. 3. ad 2.
ASSERO tertio per cessionem Summi Pontificis possunt fructus decimales extendi in usus Laïcorum. Primo per venditionem, seu donationem. Secundo per privilegium Summi Pontificis ad tempus, vel in perpetuum. Tertio per concessionem in feudum perpetuum, factam ab Ecclesiae aliquo Praelato ante Concilium Later. sub Alexandro III. quod fuit celebratum 1107. c. Cum Apostolica. Post dictum autem Concilium non potest aliquis Praelatus, Summo Pontifice inferior, tale feudum Laïcis concedere.
QUARTO per concessionem in feudum, factum ab alicuius Ecclesiae Praelato, si sint tales decimae, quae aliquando fuerint feudi titulo legitimae possessae a Laïcis, et a feudo redierint ad Ecclesiam. Ita Valentia, et alii.
QUINTO per titulum Locationis c. Vestra, de locato, et conducto; dummodo dominium directum maneat apud Ecclesiasticum locantem, ut notat D. Thom. art. 3. ad 3. et solus fructus eius sit apud Laïcum, qui conducit; neque in perpetuum haec locatio fiat, ut notat Sylvester v. Decimae, neque ultra triennium, ubi recepta est Extrauagans Pauli III. de rebus Ecclesiae non alienandis, quae sub excommunicatione id prohibet.
QUO in genere etiam Conc. Trident. sess. 25. cap. 11. de reform. irritas declarat quascumque locationes rerum Ecclesiarum, etiam auctoritate Apostolica confirmatas, quas ad longum tempus etiam 30. infra annos factas Synodus Prouincialis, vel deputandi ab ea iudicaverint contractas fuisse in damnum Ecclesiae, et contra Canonicas sanctiones.
ASSERO ultimo eos debere decimas solvere, qui vel Sacramenta percipiunt in aliqua Ecclesia, vel in eius territorio praedia habent aliquo titulo, quam spirituali, etiamsi Clerici sint, nisi privilegio, vel consuetudine, aut condonatione aliter ordinetur. Ita D. Thom. art. 4. et D. Bonav. locis adductis quaestione prima Valentia p. 5. Suar. cap. 16. Less. l. 2. cap. 39. disp. 5. Lillius. tract. 27. cap. 8. Vasq. de benef. cap. 1. dub. 8. num. 37. Regin. l. 19. num. 87. Fagund. l. 1. cap. 4. et l. 2. cap. 1. Bassaeus num. 5. Ita habetur C. ex transmissa v. Fideles omnes, c. Tua nobis.
QUOAD Clericos habetur cap. 2. de decim. ubi tamen loquitur, eas de bonis saeculi solvendas, non de bonis Ecclesiae, ut monet Suar. cap. 17. cum Theologis, et Canonistis.
INFIDELES autem, cum sotis sint, nec Sacramenta recipiant, non tenentur ad Decimas. Ideo c. Ex transmissa explicant qui ad eas tenentur.
Quoad Iudaeos obligantur ad solvenda onera realia, c. De terris; non autem ad decimas praediorum. Deinde c. Quamco indicitur cogi eos posse ad decimas praediorum, quae solvi consueverant antequam praedia ad eos pervenirent. Cuiusrationem addit Glossa, quia res transit cum onere suo.
TENENTUR vero haeretici baptizati, sunt enim subditi Ecclesiae. Vide Suar. cap. 16. num. 3.
NOTA vero consuetudine praescribi posse, ut decimae solvantur, non in Parochia, ubi est praedium, sed in alia c. Ad Apostolica, c. Cum sint homines, de decim. colligitur ex c. Ad aures de Praescript. et cap. 1. de Praescrip. in 6.
REQUIRITUR autem ad praescriptionem hanc tempus, quo iuri communi detrahitur, ut ait Gloss. ad c. cit. Cum sint homines. Est enim iuris communis, ut dentur decimae, ubi sunt praedia, ut habetur eo cap. Ad Apostolicae, est autem tempus necessarium 40. annorum c. Accidentibus de Primil.
Ex dictis habes decimas praediales solvi de omnibus omnino fructibus integris c. Nuntius, c. Ex parte, c. Ex transmissa, c. Tua nobis. Vide Suar. cap. 34. solvendae autem sunt integre, antequam computentur expensae. Vide Suar. cap. 35.
SIMILITER et de mixtis, ut gregibus, etc. sic habes, c. Pervenit, c. Non est, c. Quicunque, c. Omnes 16. quaest. 7. c. Nuntios, ubi et de apum fructibus, cera, et melle idipsum dicitur: Vide Suar. loc. cit. num. 4.