RECEPTA consuetudo est hac in re observanda; solent enim multis in locis decimae solvi in ipso agro, quando fructus percipiuntur, et tunc admonendus est decimarum Dominus, ut ad sit, ne fraude, vel furto frustretur bonis sibi debitis. Aliis in locis fructus indecimati in horrea cumulantur, et postea decimantur. Et si decem quidem annorum spatio consuetum fuerit, ita fructus indecimatos in Horrea portare, propriis Feudatarii, seu Domini Agri expensis praestandum est; cum illud tempus praescriptionem, legis vim habentem, inducat; quod si consuetudo illa legem non fecerit, non tenebitur Dominus agri ad nihil aliud, nisi ut admoneat illum, cui decimae debentur; et si nolit se praesentem exhibere, possunt seorsim in agro relinqui.
DE tempore autem, quo haec fieri debeant; si Decima sit personalis, et solvi soleat, statim post acquisitionem lucri est solvenda; quia debetur lucro acquisito: Ergo tunc solvi debet: si tamen aliter fieri consuetudine introductum sit, illi erit standum. Vide Lessium lib. 2. cap. 39. dub. 3. num. 26. Suares, Valentiam, Azorium, Vasquez, Molfesium, et alios non paucos, quos citat, et sequitur Bonacina disp. ult. de praecep. Ecclesiae, quaest. 5. p. 5. et 4.
EADEM ratio militat etiam pro decima praediali. Haec enim collectis fructibus est debita; ergo tunc est solvenda. Addi potest ad confirmationem utriusque; quod solutio cuiuscumque Decimae cadit sub praecepto affirmativo, quod implendum est pro certo tempore; nullum autem tempus certum, magis commodum est, quam cum res debita est in debentis potestate, nec ulla ratio sufficiens, aut consuetudo solutionem cogit differre. Praeterea praecipitur cap. cum homines, de decimis, ut ita solvatur.
HINC habes ad solutionem Decimarum non requiri, ut petantur; sed ultro debere statuto tempore solvi; ubi tamen contraria viget consuetudo, non est ei contradicendum. Verum si a tempore, solutioni praefixo, sit debitor in mora, saltim in ordine ad eas decimas, quae dilatione solent deteriores fieri; tenebitur ad damnum resarciendum. Incipit autem tempus solvendi lanas ab ovium tonsione, vitulos, aliosque animalium fetus, quando a Matribus mature separantur; Item Lacticinia tunc decimantur, quando in suo ordine censentur perfecta.