E Religionis Ethymologiis q. 1. sufficienter elicitur, Religionis cultum necessarium esse.
Amplius tamen argumentis firmatur. Primum est D. Bonavent. 3. dist. 9. art. 2. quaest. 1. Cum enim Deus hominem condiderit MICROCOSMON, in eo reponens mundi totius perfectiones, ac orbem peregrino donaverit, Paradisum paraverit; aequum omnino fuit, ut suum Deum agnoscens coleret, veneraretur, et omnia ei ferens accepta, tributum exolveret, et sane iustitia eum devinciebat.
Est argumentum Tullii de Inventione, Macrob. lib. 1. in somn. scip. cap. 8. qui ideo Religionem inter moralis iustitiae partes collocarunt; sic et D. August. lib. de vera Relig. D. Thom. quaest. 81. art. 1. 2. et alii Patres, ac Theologi, qui definiunt Religionem: Est virtus, Deo reddens cultum debitum, tanquam primo rerum principio, et ultimo fini. Addit Bouerius demonstr. primi Symb. art. 1. ad hoc hominem conditum, ut servitutis obsequia suo Domino praestaret, ut colligit D. August. in Psalm. 70. conc. 2. et lib. 8. de Genesi ad litt. cap. 6. E praecepto dato Adae, et ostendi p. 1. tract. 10. et ostendit S. Doctor ad 17. Lucae, parabola servi, qui omnia cum adimpleverit Domini iussa, eique obsequia cuncta praestiterit, non est gratiis actis recognitus.
Secunda ratio D. Bonavent. loco citato, est, cum enim in mundo fateri omnes teneantur esse Monarchiam, omnia regentem, atque dirigentem: quis tanto Domino obsequi non fateatur laudabile, atque praeceptum? quis obsequia, adorationes ei denegabit? aut non exorabit in necessitatibus? non deprecabitur propitium? etc.
Tertia ratio D. Bonavent. loco citato, est; Cum enim homo ad beatam vitam sit conditus, ut omnes Philosophi, et Theologi consentiunt unanimes; ea autem sit meritis acquirenda virtutum, quod etiam Pagani sensere, gratiam apud Deum initam ad finem servando, obsequia beatitatis fonti, et Domino exhibendo; quis actus Religiosi obsequii non videt assumendos? Sic arguit Asclepius cap. ultim. Plato in Epinomede, Aristoteles, lib. de Republic. Alexander Aphrodisens de providentia, Hierocles contra Atheistas, cap. 1. Iamblicus de Mysteriis AEgyp. cap. 45. Tullius primo, de leg. Quid recenseo alienos? Hoc est, quod Christiana Religio profitetur, quod sacrarum oracula litterarum decernunt, quod Evangelica ubique praedicatio disseminat, in vero Dei cultu salutem esse constitutam. Haec urget etiam Boetius loco cit.