An LATRIA, seu RELIGIO sit virtus specialis.
Assero, Religionem esse specialem Virtutem.
Probatur primo a S. Doctore: Ille habitus, qui habet speciale obiectum, est specialis: Religio habet speciale obiectum, nempe cultum Dei, quod est speciale bonum: Ergo: Eodem argumento utitur D. Thomas.
Secundo. Ille habitus, qui habet specialem in suo obiecto difficultatem, est specialis: Talis est, Religio: Ergo.
Tertio. Ille habitus, cui opponitur speciale vitium, est specialis: sed Religioni opponitur Idolatria: Ergo.
Obiicies primo. Virtus, qua colitur Deus, est Fides, Spes, et Caritas, ex D. Augustino 19. de civitate Dei, cap. 6.
Respondetur, ibi cultum Dei sumi generaliter pro obsequio praestito Deo; non autem ut dicit specialem servitutem, Deo debitam ex sua excellentia, quae servitus a nobis dicitur Religio, et Latria.
Obiicies secundo a D. Augustino 10. de civitate, cap. 6. Verum sacrificium est omne opus, quod agitur, ut sancta Societate iungamur Deo; sed sacrificium pertinet ad Religionem, ut ibi S. Augustinus dicit: Ergo omne opus bonum ad Religionem spectat.
Respondet S. Doctor, quod sicut cultus Dei multipliciter dicitur; ita et Sacrificium: Est enim Sacrificium bonae operationis, et Sacrificium devotae orationis, et Sacrificium immolationis. Primum est virtutum omnium. Secundum est virtutum Theologicarum. Tertium spectat ad Latriam, cuius est immolare Deo, cui soli debetur Sacrificium, sicut ait D. Augustinus loco cit. et hic est actus elicitus, quae tamen virtus imperat etiam alia supra recitata sacrificia, ut advertit etiam D. Thomas.
Obiicies tertio. Omnis, qui obedit Deo, illi servit; haec autem servitus est Latria, et virtus generalis, quae omnibus Legibus Divinis obtemperat.
Respondet S. Doctor, Latriam non esse virtutem obedientiae generalem, quae continet etiam subiectionem hominibus, vices Dei agentibus, sed specialem obedientiam soli Deo praestitam ratione excellentiae; et haec est Religio.
Obiicies quarto. Omnia sua opera dirigens ad Dei gloriam, iuxta eius cultum agit; hoc autem comprehendit opera omnia; nam ait Apostolus prima Corinth. 10. Omnia in gloriam Dei facite.
Respondetur, operari ex Religione, dicere modum singularem Dei gloriae ob speciale motivum, ut dixi; Religio autem imperat omnia bona opera, quae ad Dei gloriam fiunt, ut ait etiam D. Thomas.