ASSERO primo, omnes actus virtutum esse posse imperatos a Religione.
PROBATUR: Quia omnes ad Dei honorem, et cultum diriguntur, ut hortatur Apostol. prima, Cor. 10. ut notat Suarez cap. 8. cum D. Bonavent. 2. dist. 41. quaest. 3. ad 1.
ASSERO secundo, elici actus illos a Religione, per quos oritur aliqua existimatio maiestatis Dei, et consequenter cultus, et gloria. Probatur ex obiecto Religionis.
QUAM vero late pateant huiusmodi actus; sic explicant Valentia puncto 2. et Suarez cap. 8. Cum virtutis Religionis munus sit subiectionem erga Deum protestari, quatenus primum Principium est, et Dominus omnium, iuxta diversitatem eorum, quae per Religionem Deo subiiciuntur ab homine, diversi sunt actus Religionis.
TRIPLEX autem est bonum, ad hominem pertinens, quod per Religionem subiicitur Deo. est bonum mentis spirituale, et hoc maxime subiicitur Deo per actum devotionis, et orationis, qui propterea sunt potissimi; Atque etiam per actum vovendi, quatenus protestatur, se velle Deo firmiter servire, tanquam servum suo Domino. Itemque per actum iurandi, quatenus per Deum homo iurat, tanquam per maiorem sui, ut ait Apostolus Heb. 6. Item per usum sacramentorum, quatenus protestamur Deum Auctorem gratiae, qua mentes nostras afficit, ut eas sibi magis, magisque subiiciat.
Alterum est bonum externum corporis, quod Deo subiicimus per exteriorem adorationem, per genuflexiones, etc.
Tertium est bonum quodvis externum, ad hominis dominium pertinens, et hoc subiici potest tripliciter. Primo offerendo huiusmodi bona externa immediate per sacrificia. Secundo mediate in ministris Dei per oblationes, etc. quae sunt actus Religionis, quatenus reddimus Deo in eius ministris ea, quae de manu Dei accepimus, parimus ei honorem, et gloriam. Tertio adhuc magis mediate per Decimas, non respiciendo immediate Dei gloriam, sed et obligationem alendi ministros Dei, quod spectat ad virtutem Religionis elicitive, quatenus respicit Dei gloriam; sed quatenus debitum allegatum spectat ad Iustitiam Commutativam, et ad gratitudinem, imperative vero peculiari modo ad Religionem, cuius est divinum cultum procurare, atque adeo actus illos virtutum, quibus decens Deo cultus tribuatur. Haec multi moderni eruere e D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 44.