CERTUM est promissionem ob turpem causam, puta homicidii, et concubitus, etiam ante solutionem, esse invalidam. Conveniunt cum D. Bonavent. in 4. dist. 28. dub. 1. litt et quaest. 3. D. Thom. 2. 2. q. 32. art. 7. et quaest. 62. art. 5. ad 2. Caiet. ibi, Couar. ad Regulam Peccatum 2. part. §. 2. Corduba lib. 1. quaest. 32. art. 2. Medina Cod. de restit. quaest. 20. Lessius tract. 1. de iustitia, lib. 2. cap. 18. dub. 3. et ceteri apud Tannerum disp. 6. quaest. 2. num. 48.
RATIO est D. Bonavent. qua omnes nituntur, quia nemo potest, aut debet se obligare peccato patrando, vel iureiurando, vel simplici promissione.
QUASTIO autem est, an post patratum opus teneatur promissor pretium promissum solvere.
PRIMA opinio est cum teneri. Ita allegati, excepto S. Bonaventura, consentit etiam Less. Tom. 1. lib. 2. cap. 18. dub. 3. Sancius cap. 14. dub. 8. a num. 52. Guttier. lib. 2. canon. cap. 10. Bartolus, et communiter Legistae in leg. 2. Cod. de condict. ob turpem causam, Navar. in summa Lat. cap 17. num. 14. ubi asserit, conspirate in hoc Legistas, Canonistas, et Theologos. Et id probant Sotus lib. 4. de iust. quaest. 7. art. 1. Fagundez lib. 3. cap. 6. de contract. et alii apud Dianam tom. 3. tract. 4. miscell. resol. 26.
SECUNDA sententia negat, teneri solvere; imo teneri pretium restituere, etiam post patrationem acceptum. Ita multi apud Couar. in regulam Peccatum, 2. part, §. 2. num. 9. et ex Theologis, Medina Cod. de restitut. quaest. 28. Dur. in 3. dist. 39. quaest. 4. quam etiam probabilem dicunt Lessius allegatus, et Fagundez num. 5. cum multis aliis, Diana Tomo 1. Tract. 4. miscell. resol. 26. Inclinat Bassaeus, V. Promissio, num. 7.
QUOAD D. Bonavent. in 4. dist. 28. dub. 1. litt. et in speculo animae, cap. 2. dat regulam generalem ex D. Isidoro de contemptu mundi, cap. de voto. In malis promissis rescinde fidem. Quare videtur stare pro hac sententia ibi.
PROBATUR primo ex leg. si plagy. ff. de verb. obligationibus, et in leg. generaliter, ff. eodem.
RESPONDET Fagundez num. 6. eas leges solum velle, tales conventiones ante opus patratum non valere; neque postea dari ius repetendi promissum pretium in foro externo. Hoc sane in legibus asseri docet S. Bonavent. in 4. dist. 15. part. 2. art. 2. quaest. 1. ad 4. sed lex plagii ait: Si plagy faciendi factine causa concepta sit stipulatio, ab initio non valet; altera vero lex ait: Generaliter novimus turpes stipulationes esse nullius momenti. Itaque aliquid amplius leges decernunt, ut docet S. Doctor loco primo allegato.
RESPONDET secundo, intelligendum de promissione facta in ordine ad turpitudinem; non autem facta intuitu laboris, periculi, et incommodi.
SED ostendo, leges nil de hac distinctione cogitasse, neque de solo iure, et dominio translato, ut non detur repetitio, esse locutas; nam lex Generali-ter, sic ait: Generaliter novimus, turpes stipulationes nullius esse momenti, velut si quis homicidium, vel sacrilegium, se facturum promittat, (subdit vero) sed et officio Praetoris continetur huiusmodi obligationibus actionem denegari. Ecce distinctim utrumque decernit. primo nullitatem; Secundo consequenter, non dari actionem. Ratio vero Fagundez subtilius, quam par est distinguens, mereri ob laborem, esto non ob malitiam, evanescit; nam leges recensent scelera, non praescindendo, sed ut opus alicui utile, puta occidere inimicum suo periculo, etc.
ADVERTIT tamen Diana part. 4. tract. 4. miscell. resol. 27. non teneri solvere quantitatem immoderatam, puta meretrici 100. aureos, etiamsi id iuramento promisisset, quia iuramentum additum obligat solum ad quantitatem, ubi non est prodigalitas, ut tradunt Sotus lib. 4. quaest. 7. art. 1. ad 2. Martin Ledefma 2. part. quarti, quaest. 18. art. 5. Mercatus de contract. lib. 6. cap. 16. Palacius de contract. lib. 5. cap. 11. Aragon. 2. 2. quaest. 89. art 7. Salon. 2. 2. quaest. 62. art. 5. controu. 4. ibi Bannes disp. 5. concl. 3. et alii, licet Molina, et alii oppositum probabiliter sentiant.
ADVERTIT etiam Fagundez num 8. cum ceteris primae sententiae, omnem promissionem, in cuius impletione est aliquod peccatum, etiam tantum veniale, esse irritam, etiamsi iuramento firmetur. Ratio D. Bonavent. dub. cit. litt. est, quia nemo potest ad peccatum obligari, etiam iuramento, quod non est vinculum iniquitatis. Ita et Sanchez lib. 1. de matrim. disput. 52. Azor p. p. lib. 11. cap. 7. Molina tract. 1. disp. 149.
IRRITAE sunt etiam promissiones, quae auferunt libertatem testandi, aut disponendi libere de rebus suis leg. Pacta, Cod. de pactis, ubi habetur: Pacta, quae contra leges, constitutionesque, vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est.