AFFINES sunt Promissio, et Donatio. Est autem promissio datio fidei firma, et spontanea de re licita; seu est deliberata, et spontanea fidei obligatio, dandi, vel faciendi aliquid, data alteri de re licita, et bona, ipsique grata. Ita communiter Doctores. Vide Sotum lib. 7. de iustitia, quaest. 2. art. 1. Fagundez lib. 3. cap. 1. de contract. et indicat S. Doctor in 4. dist. 29. quaest. 2. et dist. 38. dub. 5. littera.
DONATIO vero est exhibitio, non fidei, sed rei; dare tamen, dicit actualem traditionem ex D. Bonavent. in primo, dist. 18. quaest. 4.
POLLICITATIO vero dicit promissionem ex parte offerentis tantum, sicuti promissio est ex parte utriusque; attamen pro eodem saepe accipiuntur, ut habes apud D. Bonaventuram in 4. dist. 27. dub. 5. littera, tum etiam donatio dicit respectum ad donantem, et ad eum, cui fit donatio, ut notat D. Bonavent. in primo, dist. 18. quaest. 5. Donatio vero eo ipso transfert rem finitam a donante ad donatarium, ut ea res dicatur huius, mea, vel tua, ut monet S. Doctor dist. 18. citata, quaest. ultima.
DICIT vero donatio liberalem exhibitionem rei gratuitae, ut docet S. Doctor locis adductis, et in 2. dist. 7. part. 2. quaest. 1. ad septimum.
ITAQUE acturi de contractibus singulis, ago de Promissione, quae est principium omnium, et de exhibitione liberali, quae ex promissione primo fit, quaeque obligat spontaneum exhibentem, sicuti etiam promissio in foro quidem interno, si adfuit intentio se obligandi; quod si habeat intentionem non promittendi, et tamen extra promittat, cogetur in foro externo adimplere, ut docet D. Bonavent. in 4. dist. 38. dub. 5. litt. et aliis locis allegatis disp. 1. quaest. 3. et communiter Sanchez lib. 1. de sponsal. disp. 5. num. 21. Caietanus, et alii Thomistae 2. 2. quaest. 88. art. 3. Ubi Aragon Rebell. de oblig. iustitiae, 2. part. lib. 18. quaest. 1. Corduba sum. quaest. 156. Fagundez lib. 3. de contract. cap. 1. Sic et quaest. citata, et quaest. 2. disp. 1. ostendi, promissionem esse debere spontaneam, non autem vi, metu, vel fraude extortam, ne is, qui extorsit, ex fraude, aut vi commodum reportet, ut arguit S. Doctor locis, nuper allatis, et cum eo D. Thom. 2. 2. quaest. 89. art. 7. ubi Caietanus, et alii discipuli. Sotus lib. 8. de iust. quaest. 1. art. 7. ad 3. Mercatus cap. 16. Nauar. summa, cap. 18. Molina tract. 2. disp. 267. Sylvester V. restit. Lopez 2. part. Instruct. cap. 30. Rebell. 2. part. lib. 18. quaest. 1. num. 7. Fagundez lib. 3. cap. 1.
Ex quo inferunt Fagundez num. 5. Azor Tomo 1. lib. 11. cap. 7. §. tertia regula, cum D. Bonavent. in speculo animae, cap. 2. et supponunt omnes praecipue S. Doctor, locis, supra allatis, eum, qui recipit promissum, per vim, aut metum, extortum, teneri in conscientia illud restituere, quia iniuste recipit.