Utrum simplex PROMISSIO acceptata, obliget ex iustitia.
CERTISSIMUM est, promissionem frangere per accidens, esse contra iustitiam: pone casus quibus promissis fidens promissarius non sibi aliunde provideat, et grave illi damnum adveniat. Vide Sanchez lib. 1. de matrim. disp. 5.
Est igitur controversia: an ex promissione per se oriatur obligatio iustitiae.
PRIMA opinio est sententium, eam esse obligationem ex iustitia. Ita Sanchez lib. 1. de matrim. disp. 5. num. 20. Lessius Tom. 1. lib. 2. dub. 8. num. 55. Nauar. sum. lat. cap. 18. num. 6. Sotus lib. 7. de iustitia quaest. 2. art. 1. Couar. in cap. quamvis pactum, part. 2. §. 4. num. 24. Angel. V. pactum, Sylvester ibi, quaest. 4. et V. Lex, quaest. 10. Rich. 4. dist. 38. quaest. 3. et alii apud Sanchez loco cit. et Dianam Parte 1. Tract. 3. miscell. resol. 9. Tannetus autem disp. 4. quaest. 1. num. 62. vult obligari, quasi ex iustitia. Bassaeus vero, V. Promissio, est severior.
OPPOSITA sententia censet, eam esse obligationem tantum fidelitatis. Ita Sotus in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 2. Suarez de aux. disp. 2. sect. 2. Molina tract. 2. de iust. disp. 262. Azor tract. 1. lib. 11. cap. 5. Thom. 2. 2. quaest. 88. art. 1. Caietanus ibi, Fagundez lib. 3. de contract. cap. 2. Lessius num. 54. eam probabilem vocat. Sustinent vero Firmus, verbo perfidia, Leddesma Tom. 1. tract. 10. cap. 3. Fernandez in suo examine, p. p. cap. 15. §. 8. Diana loco cit. qui opinantur non obligare graviter. Haec est sententia D. Bonavent. locis citandis.
ASSERO cum hac sententia, simplicem promissionem datam, et acceptatam, obligare tantum ex fidelitate.
PROBATUR a D. Bonavent. in 2. dist. 17. art. 2. quaest. 2. in corpore, et ad 1. argumento quo utuntur Molina, et Fagundez, quia simplex promissio est gratuita, et mere liberalis fidei datio, et ex mera liberalitate procedit, atque adeo non tribuit ius iustitiae, nisi promittens liberalis intenderet expresse ad id se ligare, quod non est credendum intendi. Confirmatur a Suarez, quia simplex promissio non includit ex natura sua actualem aliquam donationem, sed puram, et meram obligationem fidei donandi aliquid in futurum; hoc autem non transfert ius in rem, cum non sit data. Confirmatur ex D. Bonavent. ibi, quia promissio liberalis pendet ex voluntate promittentis, qui potest nolle se alligare iustitiae, sed tantum fidem suam dare.
DICES: Promissio acceptata transit in pactum duorum, ex quo oritur civilis obligatio, quae transit etiam ad heredes Leg. si quis argentum, §. ult. Cod. de donat. et cap. 1. de pactis.
RESPONDETUR, id evenire in foro externo, si constat ex instrumento, se voluisse obligare, quia cum constet de obligatione promittentis, iura praesumunt id ex iustitia voluisse, cum de intentione non constet, ut monet S. Bonavent. in 4. dist. 27. art. 2. quaest. 2. ad ultimum; secus est in foro conscientiae. Probatur a S. Doctore etiam locis adductis, P. P. Tract. 1. disp. 19. quaest. 1.
ADDO vero, hoc peccatum contra fidelitatem esse mortale, saltem in materia gravissima, supposito quod obliget tantum ex fidelitate, ut dicunt multi DD. apud Fagundez; materiam talem censent plurimi apud Bassaeum quadruplo maiorem materia furti.