An PROMISSIO mere interna, facta homini, obliget.
SUPPONO, Promissionem mere interne factam Deo, vel Sanctis, obligare, ut omnes fatentur cum D. Bonavent. in 4. dist. 38.
QUOAD nostram quaestionem, quae sane de solo foro conscientiae est.
PRIMA opinio censet, obligare. Ita Sanchez lib. 1. de matrim. disp. 3. qui eam probabilem vocat. Aragon 2. 2. quaest. 88. art. 3. Angles in flor. part. 2. quaest. 1. de voto, art. 2. diff. 4. Leddesma 2. 4. quaest. 18. art. 1. ubi tamen problematicus est, imo tandem in contrarium inclinat.
Hinc vero deducit Diana, teneri hunc patefacere, et implere suum promissum, atque adeo eum, cui est promissum, si cognoscat, et debeat aliquid promittenti, quod non potest in iudicio obtinere, occultam posse compensationem sibi facere. Idem sentiunt Mendoza lib. 1. de pactis, cap. 1. Palacius de contract. lib. 5. cap. 12. Sanctarellus var. resol. p. p. quaest. 66. num. 49.
Secvnda sententia negat, promissionem mere internam obligare. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 88. art. 1. et in 4. dist. 38. quaest. 1. art. 1. quaest. 2. Tanner. disp. 4. quaest. 1. dub. 5. num. 59. Basil. Poncias de matrim. lib. 2. cap. 6. num. 9. Panormit. in cap. litteraturam, de voto, num. 2. Turrecrem. in cap. 1. 17. quaest. 1. §. 12. Abul. ad cap. 5. Levit. quaest. 4. et ad cap. 30. Numer. quaest. 44. Rosella V. votum 1. Tabiena ibi §. 4. et Clarios V. dispensatio, Molina Tom. 2. de iustitia, disp. 266. Lessius lib. 2. cap. 18. dub. 5. num. 28. Rebeilius 2. part. lib. 18. quaest. 1. Fagundez lib. 3. de contract. cap. 1. num. 4. Bassaeus V Promissio, num. 5.
Haec est sententia D. Bonaventurae 4. dist. 29. quaest. 2. ad 2.
Probatvr a S. Doctore argumento, quo utitur Fagundez. Obligatio unius hominis ad alterum debet esse proportionata modo humano; homo enim communicat cum homine solum externis expressionibus, quo fit, ut obligatio unius ad alterum nequeat fieri absque concursu utriusque voluntatis; dum autem promissio interna est, sane ignota est promissario, sed est mera volitio unius, non acceptata ab altero, atque adeo non potest esse donatio obligans. Sic et alii arguunt.
Dices l. 3. §. manumittenda, ff. de acquir. possess. solo animo amitti potest possessio.
Respondet Fagundez num. 8. plus requiri ad ius acquirendum, quam ad perdendum.
Cetera, quae congerunt adversarii, solum probant, internam promissionem requiri, ut fundamentum obligationis humanae, non tamen ostendunt eam sufficere.
Neqve probant, cogere actum illum internum ex conscientia ad manifestandum, quia ab initio fuit imperfectus, et ideo invalidus essentialiter, quoad esse.
Dices accedente iuramento, teneris ei stare in conscientia, sicuti et voto.
Respondet Fagundez num. 6. ex D. Bonav. 4. dist. 28. dub. 2. id evenire ex alio titulo reverentiae in Deum, cui etiam interna promissio, et testatio, modo competenti sit, atque adeo valide.