AD genus furti reducit D. Bonavent. in speculo animae, cap. 4. Occultam rei acceptionem, rei inventae detentionem, sacrilegium, proprietatem Religiosorum, et malam dispensationem.
AD Rapinam item reducit novas Talias, consuetudines novas gravaminum, exactiones iniquas, extorsiones, munerum acceptiones, et ludum alearum.
NUNC de proprio furto, et rapina agendum.
SCOTUS 4. dist. 15. quaest. 3. §. De secundo, docet, Fures diurnos non posse iure suspendi. Ratio eius est, quia Deus praecepit: Non occides, neque dispensavit, nisi pro furibus nocturnis, non licet autem in lege superioris dispensare.
ALENSIS part. 3. quaest. 47. memb. 4. art. 3. docet, esse quidem potestatem in Republica ad fures necandos: non esse tamen regulariter suspendendos; quia vita praefertur bonis furatis. Sotus etiam lib. 5. de Iust. quaest. 3. art. 3. ad 3. satis aegre fert, quod fures simplices suspendantur, unde invehitur in Baldum in Lege sed novo iure, Cod. de servis fugitivis, qui voluit, fures suspendi debere pro simplici furto, ter repetito, aut pro uno ingenti, quod tribus aequipollet.
COMMUNIS tamen sententia est, furem ipso uno insigni furto, aut pluribus repetitis, necari posse. Ita Iurisperiti, Leg. citata, ubi Baldus, et Paulus de Castro, et alii, quos refert Couarruvias.
INTER Theologos autem Ioan. Maior 4. dist. 15. quaest. 27. quaest. 27. art. 4. Gabriel 4. dist. 15. quaest. 15. art. 3. dub. 1. Ioan. Medina Cod. de restit. quaest. 4. Ioan. Driedo Lib. 1. de libertate Eccles. cap. 10. Alph. Castro Lib. 1. de Lege poen. cap. 6. Victor relect. de homicid. num. 21. Covar. lib. 2. var. cap 9. num. 7. Salon. 2. 2. quaest. 66. art. 6. controv. 4. Aragon ibidem, Bannes ibi, dub. 1. Petrus Navar. lib. 2. de restit. cap. 3. disput. 1. Valentia Tom. 3. disp. 5 quaest. 8. puncto 1. Sayrus lib. 9. cap. 15. num. 33. Idem innuit S. Bonavent. in Diaeta, salv. tit. 3. cap. 6. id probans ex 34. Ecclesiastici, ubi Spiritus Sanctus facit furem aequalem fere homicidae, de quo dixit S. Doctor cap. 4. suspendium illi deberi.
Probatur haec opinio ex perturbatione Reipublicae, a furibus inducta.
Ad argumentum Scoti respondet Sayrus num. 25. ex D. Bonavent. cap. 6. in Decalogum, eundem Deum, qui iussit: Non occides, praecepisse etiam Exodi 22. Maleficos non patieris vivere.
Sic in multis provinciis fures suspendebantur, ut refert Aulus Gellius lib. 11. noctium Atticarum, cap. ult. de Romanis Imperatoribus. Et apud AEgyptios, fur occidebatur. Quod aliqui colligunt ex 44. Genesis, ubi dixerunt fratres Ioseph: Apud quemcumque fuerit inventum, quod quaeris, moriatur, ipse vero clementius ait: Erit servus meus.
In Lombardicis autem Constitut. ab Imperatore approbatis, statuitur, furem prima vice fustibus puniri, secunda mutilari, et tertia suspendi.
Affert S. Doctor in Confessionali, cap. 3. particula 54. decretum contra Ecclesiarum raptores, sed adnotat, non esse universaliter in usu. Possunt etiam aliquando excommunicari, ut notat D. Bonavent. in 4. dist. 18. part. 2. quaest. 3. fundamento 3.