Furtum definiri solet a Theologis: Furtum est occulta acceptio rei alienae. Sic D. Thom. quaest. 66. art. 3. Hanc definitionem approbat, e Iuristis, Covar. Relect. in Regulam Peccatum, p. 1. §. 1. hoc enim ipso quod dicitur occulta acceptio, significatur Fraudulenta, invito domino. Ideo clarius definitur a D. Bonav. p. 1. Centil. sect. 31. ubi ait: Furtum est occulta, et ignorante domino, et invito, alienae rei contrectatio. Et in speculo animae, capite 2. Furtum est occulta rei alienae contrectatio, invito domino. Et serm. 6. decal. Furtum est attrectatio rei alienae, invito domino.
Advertit autem, furtum debere esse furtivum, et per occultam fraudem; alioqui si fit per apertam violentiam, erit rapina; vel si per occultam, dicitur latrocinium; ex quo etiam elicit cum D. Thom. sub furto contineri omnes fraudulentos contractus, quibus proximus rationabiliter invitus fraudatur re sua. Unde etiam detentio iniusta rei alienae est furtum, ut ait etiam D. Thom. ad 2. et Valentia disp. 5. quaestion. 10. p. 4. et D. Bonav. in speculo animae, cap. 2. in fine, qui etiam in 3. dist. 37. dub. 7. litterali eadem utitur definitione.
Constanter igitur ubique S. Doctor per contrectationem definit furtum, quae non significat mere contactum materialem, ut putant Sayrus, Valentia, et Fagundez, carpentes hunc terminum; sed contrectationem formalem, quae est acceptio, vel usurpatio, vel ablatio. Sic vocabulo contrectationis definitur a Iuristis ad Leg. 1. §. furtum, ff. de furtis, et Institut. de obligatione, quae ex debito etc. §. 1. quam explicant Iulius Clarus l. 5. sent. §. Furtum. Et Navar. in summa, cap. 17. et Sylvest. v. Furtum. Saltem contrectationem esse conditionem, sine qua furtum esse non potest, ut fatetur lib. 1. §. 1. concedit Sayrus lib. 9. cap. 13. qui tamen in ea non quiescit.
Ex dictis habes, Furtum differre specie a Rapina, ut docent D. Bonav. supra, D. Thom. quaest. 66. art. 4. Caietanus ibi, Lessius lib. 2. cap. 12. dub. 1. et Iurisconsulti ad Leg. 1. §. 1. et seq. ff. de vi bonorum raptorum, Molina Tract. 4. disp. 683. et 684. Fagundez in septimum praeceptum, l. 7. cap. 1. num. 14. Rapina enim duo requirit, scientiam, et violentiam illatam domino: furtum autem neutrum horum requirit; Ideo rapina gravior est. Insuper furtum est inimicum luci, cum in occulto soleat fieri, non item rapina, iuxta illum versum.
Fur non est latro, quia tempore iur rapit atro: Tempore non atro rapit omnes res tibi latro.