Svppono primo, posse homines vendere suos servos, ut docent communiter Doctores cum D. Bonavent. in 4. dist. 36. dub. 2. litt. ubi ait, posse eos vendere etiam in terris alienis, non tamen in praeiudicium fidei, puta infidelibus, ut notat S. Doctor 4. dist. 36. dub. 2. litterali.
Svppono secundo, posse parentes vendere filios in gravi necessitate; imo et seipsos.
Et quod possint patres vendere filios, probatur a D. Bonav. loc. cit. dub. 3. ex 2. Esdrae 5. ubi tale quid narratur licuisse tempore famis. Notat tamen, requiri consensum etiam matris.
Quod vero possit se quisque vendere, probatur ex iure. De quo vide Molinam Tomo 1. disp. 33. Fagundez in septimum praeceptum, l. 7. cap. 12. num. 18.
Neque tamen coniugatus debet se vendere in praeiudicium debiti, quo tenetur uxori, quia iniustitiam committeret, ut ait S. Doctor dub. 4.
Suppono etiam ex eodem D. Bonav. in 2. dist. 44. art. 3. quaest. 1. posse infideles, bello iusto captos, vendi. Sic Nigrorum Rex facere consuevit, et alii etiam Reges Christiani.
Quaeritur ergo: An possint licite aliqui populi, ut Lusitani, peragrare in Angolam, et Guineam, et venatu arripere mancipia, eaque in sua regna deferre vendenda.
Multi sane viri docti venationem istam graviter reprehendunt. Ita praecipue Mercado tract. 5. cap. 15. Caspensis Tract. 18. disp. 5. sect. 1. num. 11. qui mox non audet negotiationem hanc damnare, quia multi viri, ac Praelati doctissimi, et piissimi in regno, eam non damnant, nec abnuit Fagundez l. 7. cap. 12. num. 15. si bona fide accipiantur.
Mihi tamen omnino damnanda est haec venatio, et negotiatio, etiamsi (ut ferunt) Sobae habeant casas mancipiorum, instar pecorum, ad negotiationem; nam cum sint liberi, nec habeatur titulus aliquis super vitam illorum, non video qua ratione vendi queant. Excusatio enim inducendi eos ad fidem mucida est, ut ostendi Tract. de fide, disp. 2. quaest. 3. et seq. Porro similes subiectiones, quas catcerationes vocat S. Doctor in speculo animae, cap. 1. post medium mortales clamat.