De causis excusantibus a Restitutione ex parte creditoris.
PRIMA inter causas censetur condonatio libera, facta a Creditore, quae fiat non vi, nec fraude, ut differunt Caiet. hic, art. 6. et in sum. v. Restitutio, cap. 6. Ioan. Medina quaest. 3. de rebus restit. cap. 2. Navar. in man. cap. 17. num. 73. Valentia disp. 5. quaest. 6. pun. 6. puncto 7. Caspensis disp. 1. num. 163. Graffius Lib. 2. decis. cap. 131. Sylvest. V. Iudex, 1. quaest. 8. Turtecremata in cap. si res 14. quaest. 6. Fagundez Lib. 7. cap. 30. Tanner. disp. 4. quaest. 6. dub. 15. num. 438. qui addunt advertendum, ne remissio sit impedita a iure, et irritata; potest enim ob bonum commune irritari, reddendo debitorem inhabilem ad tale beneficium remissionis, et de facto eam irritavit Ius Canon. cap. statum, de rescripc. in 6. quando Iudex Ecclesiasticus aliquid accipit praeter esculenta; obligatur enim in eo cap. ad restitutionem, et ibi irritatur remissio huius obligationis; Similiter si Episcopus, vel Archiepiscopus visitantes Ecclesias, praeter necessaria ad victum, aliquid recipiant, iuxta quod habetur cap. 5. et 6. de censibus, et extract. in 6. Si iudex delegatus aliquid accipiat a partibus contra cap. statutum, de rescripc. in 6.
SECUNDA causa est damnum spirituale, aut corporale, quod creditor incurreret, si tali tempore, vel loco fieret restitutio, ut docet D. Thom. art. 5. ad primum, et communiter. Hinc enim furioso non est reddendus gladius, ne interimat; neque pecunia, quam in perniciem Reipublicae, aut aliorum expendat. Quod docuit etiam Ambrosius Lib. de officiis, capite ultimo, et multi apud Fagundez Lib. 7. capite 30. num. 32. Bassaeum V. Restitut. §. 1.
QUAERUNT vero: An excusetur debitor a Restitutione, si creditor est excommunicatus vitandus.
RESPONDETUR negative cum Maiore 4. dist. 15. quaest. 4. Sylvestre V. Excommunicatio, 5. quaest. 12. Ioan. Medina quaest. 3. de rebus restit. cap. 9. Couar. in regula Peccatum, part. 1. num. 10. Valenria quaest. 6. puncto 7. Lessius Lib. 2. cap. 16. dub. 9. Tolet. Lib. 4. de restit. cap. 4. disp. 15. num. 24. Suarez de censuris, disp. 15. sect. 8. Maldet. tract 4. cap. 7. dub. 6. Fagundez L. 7. cap. 30. num. 29. Tanner. 445. et aliis communiter contra Panormitanum cap. veritatis, de dolo.
PROBATUR, quia in sententia excommunicationis non habetur, priuari eum iure suo circa res proprias, neque prohibetur necessaria communicatio, ut omnes fatentur.
Dices cap. Nos sanctorum; et cap. Iuratos, 16. quaest. 5. et cap. ult. de Haeret. subditi absolvuntur a iuramento fidelitatis, debitae domino, qui postea incidit in excommunicationem.
RESPONDETUR, non ob id priuari iure rerum suarum, neque odia sunt amplianda, sed restringenda.