ASSERO primo, ex Iustitia commutativa restituendum aequale Arithmeticum. Ita D. Thom. art. 3. et communiter. Patet ex natura Iustitiae commutativae, ut notat Tannerus disput. 4. quaest. 6. dubio 14.
AEQUALITAS autem haec computari debet, non solum secundum bona praesentia, quae erepta sunt, sed etiam secundum ea, quae erant in potentia computatis expensis, ut conculcatio seminum agri; ereptio equi mercatorii, quo lucrabatur in Nundinis. Vide Valentiam quaest. 6. puncto 6. Caietanum V. Restitutio. Navar. manual. cap. 17. num. 27.
POTEST vero ex Vindicativa amplius imponi restituendum. Ita D. Thom. art. 3. et communiter alii omnes cum D. Bonavent. locis citandis.
SIC Exodi 22. statutum fuit, ut qui furatus esset Bovem, aut Ovem, et occideret, aut venderet, quinque Boves pro uno Bove restitueret, et quatuor Oves pro una ove. Ad quod allusit David Reg. 2. cap. 12. Ovem reddet in quadruplum, et Zachaeus, Lucae 19. Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum, ut observat S. Doctor ad hunc locum, advertens, hoc non fuisse necessarium ad Iustitiam commutativam, ut patet; neque ad vindicativam, quae non est adimplenda, nisi post sententiam Iudicis, ut docent communiter DD. allegati Tract. de Legibus, disput. 5. quaest. 7. et seq. Ideo concludit, fuisse potius liberalitatem.
ET in Diaetastit. 2. cap. 4. admonet, restitutionem esse veluti Phlebotomiam, idest sanguinis evacuationem, quae nonnullis infirmitatibus est necessaria, quia: Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, ex D. Augustino epist. 54. et allato exemplo Zachaei. Hanc Phlebotomiam faciebat Zachaeus, qui dicebat: Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum; sed utinam Usurarii modo redderent simplum.
ADVERTIT autem Caspensis disp. 1. sect. 11. quantitatem rei intentae in restitutione considerandam in statu meliori, quo usus ea fuisset Dominus; ut si habes frumentum in mense Augusti, et illud retines usque ad mensem Maii, quo tempore charius illud vendidisset Dominus eius, teneris restituere illud pretium maius, quia res semper perseveravit sub iure Domini sui, qui illo tritico usus fuisset tempore magis lucratorio. Quod si incertum sit, quo tempore venditurus fuisset (ait Caspensis) restituendum pretium medium. Itidem si detrimentum res in manu retinentis inique recipiat, restituendum erit damnum, quod non erat receptiva in manu Domini.