CONVENIUNT omnes, illi restituendum, a quo res accepta est: Positis tamen quatuor conditionibus.
PRIMA est, ut is, a quo accepta sit, habeat ad rem ius, vel ut Dominus, vel ut dispensator, aut custos.
SECUNDA, dummodo inde damnum ei, a quo accepta est, neque alii sit obventurum, puta, ut dissipaturus rem illam, vel ea usuros ad crimen.
TERTIA, si datio non fuit per se iniusta, ut in Simoniaco; si tamen coniuncta fuerit ex origine cum peccato extero, puta, quia est pretium fornicationis, nil obest. Tamen etiam Simoniaco posse restitui ait Caspensis sect. 1. antequam a iudice feratur sententia contra eum. Ita et Nauar. Lib. 4. de restit. cap. 2.
QUARTA, ut fiat restitutio ei, a quo accepisti, vel per se, vel per alium. Vide Valentia puncto 4.
HIC occurrit quaestio: An res aliena, accepta a fure, debeat semper vero Domino restitui: Ratio dubii est, quia potest ab eo accepta fuisse bona fide: Ergo ei reddenda, et excutiendum pretium datum; et ita sentiunt Alens. 4. part. quaest. 86. memb. 3. art. 5. Summa angl. V. Restitutio, Gabriel 4. dist. 15. quaest. 3. dub. 5. Nauar. Manuali, cap. 17. num. 9. Valentia loco cit. dummodo ei reddatur ad redimendum suum pretium, non ut fur eam retineat. Haec mihi vera videtur contra aliquos apud Valentiam loco cit. et Fagundez in septimum praeceptum, Lib. 7. cap. 20. Ratio mea est, quia teneor prius innocentiae meae prospicere, quam alienae; et meae rei familiari, quam alienae, cur ergo pretium meum amittam insons, ut res aliena reddatur.
AIT tamen Petrus Eligius Bassaeus V. Restit. 4. §. 2. num. 7. Si furem non inveniat, vel inventus nolit reddere pretium, restituendam rem Domino. Sic Petrus Nauar. lib. 3. cap. 4. num. 191. Filliucius tract. 32. num. 85. Sayrus lib. 10. tract. 2. num. 17. Lessius lib. 2. cap. 14. dub 3.
At cur ego infons meo me pretio privabo, cum debitum sit in fure? Scio id posse in foro externo. Agat interim, potest reperiri fur, et cogi.
Interim non teneor reddere in conscientia, ut ait Filliucius tract. 32. num. 84. et alii, etsi alii repugnent.
DEBITA incerta ex licito contractu, ignorato creditore, vel nimis remoto, potes retinere; nam cum solo iure Canonico devolvantur ad pauperes debita incerta, iniuste contracta e prava acquisitione, puta ex usuris; non video cur haec sint solvenda. Vide Petrum Nauar. lib. 4. cap. 1. num. 46. Layman lib. 3. sect. 3. tract. 2. cap. 9. Lessium lib. 2. cap. 14. num. 58. Bassaeum num. 4.
HAS regulas indicat S. Doctor in Confessionali, cap. 4. part. 2. concludens illo apostoli epiphonemate 13. Reddite omnibus debita, etc.