An permittendi sint ritus Infidelium.
REGULA certa est, hos ritus non esse absque gravissima causa a Christianis permittendos infidelibus subditis.
CAUSAE autem gravissimae geminae sunt; ad vitanda maiora mala, vel ne impediatur maius bonum. Sic Theologi communiter cum D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 11. et D. Bonau. locis allegandis. Sic Tanner. disp. 1. quaest. 9. dub. 2. Card. Lugo disp. 19. sect. 2. §. 4. Bassaeus v. Fides, 2. num. 9.
ASSERO primo, ob causas allatas posse sustineri a Principibus Christianis infideles subditos.
PROBATUR a S. Doct. opusc. de sex alis Seraphim, cap. 7. ex illo Matth. 13. ubi Paterfamilias expostulatus de eradicandis Zizaniis, respondit: Non: ne forte eradicetis et triticum. Sinite utraque crescere, etc. Haec enim est regula generalis, et a Pontificibus, et Regibus eo tempore servata, ne in Ecclesia seditiones, et confusiones ebullirent. Sic enim et Deus mala quaedam tolerat ob has causas, ut notat Tanner. post D. Bonau. in 1. dist. 47. quaest. 3. ubi nostram infert conclusionem, ea sane ratione, quia bona nostra debent habere exemplaria in Deo.
ASSERO secundo, hac de causa sustineri etiam Iudaeos, tum quia velut umbrae veritatem confirmant nostrae fidei, et Libros sacros nobis exhibent ad Paganos convincendos. Ita habetur can. Qui sincera, dist. 45. et D. August. l 8. de ciuit. cap. 46. Libri sane legitimi veteris testamenti ab eis sunt accipiendi, et vero Thalmudici, Cabalastici, et similes, contumelias in Christum euomentes, flammis tradendi, ut iam olim statutum a Gregorio IX. Innocentio IV. Iulio III. Paulo IV. et nuper a Clemente VIII.
ASSERO tertio, extra hos casus non sunt infideles subditi tolerandi. Sic definitur in Concil. Carthag. 4. can. 15. Elibertino; cap. 44. et Clem. un. de Iudaeis, et Saracenis, et leg. Nemo, C. de Paganis.
PROBATUR a Suarez disp. 18 sect. 4. Tannero disp. 1. quaest. 9. dub. 2. Lugo disp. 19 sect. 2. §. 4. argumento D. Bonau ad Psal. 118. cap. 2. vers. 11. explicantis id Matthaei 20. Principes gentium dominantur eorum, quia tenentur suos subditos removere ab animarum perditione, a scandalis, et ad bonum promovere. Ideo enim Constantinus Templa Paganorum combussit, vetuit sacrificia; et laudatur a Sanctis, Ambr. epist. 30. August. epist. 48. 50. et 104. et refert Nicephorus lib. 8. cap. 33. et de Iouiniano lib. 10. cap. 39. et Theodosio lib. 12. c. 25. sic laudantur Iosias, Ezechias, Iosaphat, qui excelsa abstulere 3. et 4. Reg. et culpantur alii, qui ea non abstulere, ut notat S. August. epist. 50.
Hic quaerunt: an possit Princeps absque Pontificis facultate salvum conductum infidelibus concedere.
Respondet Hurtadus disp. 79. sect. 5. posse infidelibus non baptizatis concedi; non haereticis, qui Ecclesiae sunt subditi.
Igitur, non obstante quovis Regum salvo conducto, potest Ecclesia haereticos punire, ut definit Concilium Constantiae sess. 19. si tamen ipsa dederit salvum conductum, tenetur servare: ut docet Magister Ioan. Marq. Augustinianus lib. 2. de gubernatore Christiano. cap. 24. qui pagina 301. ait, iis servandam fidem, praesertim iuramento firmatam.