An opera omnia Infidelium sint peccata.
SECTARII huius temporis omnia opera infidelium, peccata esse clamant. Sic Lutherus art. 36. ex damnatis a Leone X. Melanchthon in Apol. confess. Augustana, Bucerus lib. de concordia communi. Calvinus lib. 2. Instit. cap. 3. Kemnitius in examine sess. 6. can. 7.
FVIT vero sententia Gregorii Arim. 2. sent. dist. 41. quaest. un. art. 2. omnem actionem istius infidelis esse malam, qui omnino Deum ignoret; non autem haereticorum, qui Deum saltem agnoscunt. Capreolus vero in 2. dist. 41. quaest. un. art. 3. putat, saltem omnem actionem praeceptam, factam ab infideli, quo tempore praecipitur, esse malam, quia deberet referri in Deum verum, quod non faciunt infideles, qui Deum verum ignorant: et in hoc Gregorio favet.
VERISSIMUM tamen est, aliqua opera infidelium esse bona.
PROBATUR primo a S. Bonau. 3. dist. 38. dub. 2. ex 7 primo Exodi, ubi Obstetricaes AEgyptiae laudantur, quia contra Regis mandatum servabant vivos infantulos Hebraeorum, ad quod lege Divina, et naturali tenebantur. Illae autem Obstetricaes infideles erant. De his vero dicitur: Quia timuerunt Deum, aedificavit eis domos. Ubi D. Hieronymus: AEdificavit eis domos spirituales: Ergo aliquam spiritualem rem adeptae sunt.
PROBATUR secundo a S. Doct. ex dictis prima secundae, tract. 5. qui de Gratia, disp. 1. quaest. 10. ubi ostendi, posse aliquem viribus naturae, agere bonum opus morale.
PROBATUR tertio a S. Doct. hic, quia ad opus bonum morale non requiritur fides, neque gratia sanctificans, ut definit C. Trident. sess. 6. cap. 7. ubi sub anathemate damnantur dicentes, omnem actionem hominis ante iustificationem esse peccatum.
Idem probatur ex PP. Ambrof. lib. 1. de Abraham, cap. 2. Hieron. in fine lib. 2. com. in epistolam ad Galat. August. lib. de spiritu, et litt. cap. 27. et 28. Chrysost. homil. 67. ad popul. Vide Tannerum disp. 1. q. 8. dub. 4.
OBIICIUNT aliqua loca Scripturae, Matth. 7. Non potest arbor mala bonos fructus facere.
RESPONDET S. Doct. hic ex D. August. lib. 1. cont. Iulianum, cap. 3. et in Enchir. cap. 15. dici arborem malam voluntatem, quatenus male aliquid vult, vel ut voluntas est illius infidelis, non perfecte bona est. Ita etiam Tannerus, et alii.
SECUNDO obiiciunt illud Ioan. 15. Sine me nihil potestis facere.
RESPONDET S. Doct. ad eum locum, et in 2. dist. 28. art. 2. quaest. 3. loqui de operibus meritoriis, et de his, quae sunt dispositio ad salutem de congruo. Deinde sufficit, si auxilium Dei adsit, ut operetur ob Deum cognitum auctorem naturae, etiamsi absit fides.
OBIICIUNT tertio Rom. 14. Omne, quod non est ex fide, peccatum est.
RESPONDET S. Doct. in 3. dist. 23. dub. 2. et in 4. dist. 39. q. 3. ibi loqui de conscientia, ut opus, contra conscientiam factum, malum sit. Sic exponitur a D. Chrysost. homil. 26. in epistolam ad Romanos, et aliis. Ita etiam Tannerus loco citato.
OBIICIUNT quarto id Titi primo: Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum.
Respondetvr ex D. Bonav. hic, et D. Chrysost. homil. 3. ibi; omnia esse immunda infidelibus, superstitiose suas actiones peragentibus; tam enim potest infidelis unum existimare immundum, puta vinulum, quam Suem. Vide reliqua in Valentia quaest. 10. p. 2. Tannero loco citato.