Quid, et quale peccatum sit INFIDELITAS.
NOTANDUM ex D. Bonaventura ad ea verba Lucae 19. Non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae, Infidelitatem esse ruinam aedificii spiritualis; sicut fides e contra est fundamentum eius aedificii. Haec autem est Infidelitas, non quae opponitur Fidelitati, quae est virtus moralis inclinans ad fidem, seu promissum servandum, de qua Eccles. 5. Displicet Deo infidelis promissio, ut monet S. Doct. ad eum locum; sed est infidelitas, quae opponitur virtuti Theologicae, ut dixi disp. 1. quaest. 1. cum D. Bonau. Infidelitatem esse peccatum, ostendi disput. 1. quaest. 14. et sequentibus, ubi actum est de obligatione credendi articulos fidei, et alia; atque adeo peccari posse omissione gravi, non discendo res fidei, sufficienter propositas.
DUPLICITER vero potest Infidelitate delinqui, vel positive, veritatem fidei agnitam impugnando, et recusando, et haec dicitur infidelitas contrarie: Vel privatime, carendo notitia debita. Aliqui addunt aliam carentiam negativam, quae sit per ignorantiam invincibilem, sed hanc non admittunt plurimi cum D. Bonavent. 3. dist. 21. art. 1. quaest. 3. de quibus egi Prima secundae, tract. de peccato, disp. 1. quaest 1.
DIVIDITUR autem Infidelitas in Haeresim, Iudaismum, et Paganismum a D. Thom. quaest. 10. art. 5. et D. Bonau. p. 1. Centil. sect. 26. Ibi probat S. Doct. infidelitatem esse peccatum, maximum inter peccata viz Ioan. 16. Arguet mundum de peccato, etc. quia non crediderunt in me. Vocat hoc Peccatum antonomastice. et Ioan. 3. Qui non credit, iam iudicatus est: quia non credidit in nomine Unigeniti fily Dei. Et Marci ultimo: Qui vero non crediderit, condemnabitur, quasi poena summa infidelibus praeparata sit. Dixi, inter peccata viz infidelitatem esse peccatum maximum, cum D. Bonau. quia nullus in via odit Deum expresse, sed solum interpretative, ut docet D. Bonau. ad ea verba Ioan. 15. Et oderunt me, et Patrem meum. Interpretative quidem oderunt, quatenus ab eo avertuntur per peccata, vel nollent puniri; odium vero formale, est damnatorum proprium.
D. THOMAS comparat infidelitatem cum odio Dei, et ait, hoc esse peius, quia opponitur Caritati, quae maior est prima Corinth. 13. Infidelitatem vero maiorem, ait, Desperatione, ut dicam disp. 6. quaest. un. tametsi haec sit periculosior. Vide etiam Tannerum T. 1. quaest. 8. dub. 1.
PORRO infidelitatem in intellectu ponit S. Doct. in 3. dist. 5. quaest. 5. ad 4. opponitur enim fidei, quae est in intellectu, et voluntate, seu in libero arbitrio, ut dixi disp. 1. quaest. 18. De quo agunt Suarez disp. 16. sect. 3. Hurtado disp. 67. Lugo disp. 18. sect. 1. Quaerunt praecipue: an peccatum infidelitatis semper consummetur in intellectu; an in sola aliquando Voluntate.
NEGANT Suarez loc. cit. Coninch. disp. 18. dub. 3. Tannerus 2. 2. disp. 1. quaest. 8. dubio secundo, Fuliens. lib. 3. cap 6.
ASSERUNT Valentia disp. 1. quaest. 10. p. 1. Hurtado disp. 68. sect. 2. quae sententia Metaphysice intellecta placet Lugo num. 9 licet communiter loquendo, priori adhaereat. Fuliens. vero malitiam obiectivam in intellectu ait, qui deficit a fide; formalem vero in voluntate, a qua libere exit actus intellectus pravus.