Providentia externa dicitur ea, quae disponit illa, quae
sunt circa nos aut circa animum nostrum nihil in ipso realiter
efficiens. Huius plures sunt effectus. De iis effectibus, qui
immediate per se eo spectent, ut intellectus noster illuminetur
et voluntas ad recte agendum excitetur, cuiusmodi sunt praedicatio verbi, exempla Christi etc. iam locuti sumus cum de gratia illustrationis ageremus. Sed et sunt alii effectus, qui licet per se indifferentes, tamen ex divinae benevolentiae dispositione et spectatis adiunctis, in quibus homo versatur, ad bonum supernaturale ipsius promovendum conducere possunt, cuiusmodi e. g. sunt vel felices eventus vel ipsae calamitates, societas cum certis personis, natum esse inter catholicos, infirmitates, mors praematura, remotio occasionum peccandi et huiusmodi. Liquet ex his providentiam hanc distingui ratione termini posse in positivam, prout aliquid facit et in negativam, prout aliquid removet. Supponendum est omnia haec, quae nobis accidunt, divina Providentia regi, eaque nos diligente et ordinante in ultimum finem.
II. Iam vero negari nequit hanc providentiam externam, quae tot adeo multipliciter circa nos operatur, esse gratiam quandam actualem. Est gratia, nam haec sunt beneficia ex amore Dei profecta, quae singillatim spectata singulis, quibus conferuntur, non sunt debita: praeter quam quod universa Providentiae oeconomia, cum modo sit ratione saltem finis supernaturalis, quatenus talis universae naturae est indebita. Sunt autem beneficia, quae per se conferunt ad aeternam salutem hominum atque hunc in finem conferuntur. Quam plurimis profuerunt adversitates et infirmitates, honores quoque et divitiae, mors item anticipata aliis, aliis vero vita producta? Est gratia actualis; quia sita est in operatione Dei per se transeunti, quae hoc et hoc in nostram utilitatem operatur.
Haec doctrina insita est fidelium animis, eam commendant PP cf. testimonium Augustini citatum in Th. IV. n. IV. docet Scriptura cum pluries alibi tum etiam cum ad gratiam Dei refert (Sap. IV, 12) quod iustus raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, ut Patres exponunt, de qua re loquendum erit cum de gratia perseverantiae disputandum erit.
Huiusmodi providentia vel huius providentiae exsecutio est ratione finis supernaturalis et est identidem quoque secundum effectus suos supernaturalis, cum nempe miracula fiunt.