Tractatus de Gratia Divina Actuali

Domenico Palmieri

Tractatus de Gratia Divina Actuali

Domenico Palmieri (1829–1909)

First published 1885

Dominicus Palmieri, S.J.'s Tractatus de gratia divina actuali (Gulpen, 1885) is a systematic Roman-school treatise on actual grace. After defining grace and its divisions, Palmieri examines its effects, necessity for fallen humanity, gratuitous character, efficacy, distribution, and relation to predestination, engaging Augustine, the Fathers, councils, Jansenism, and the scholastic disputes over physical predetermination. The sixty-two-thesis format exemplifies late nineteenth-century neo-scholastic dogmatic method: historical authorities are gathered into tightly argued theological conclusions. Schola presents the Latin work from the 1885 edition.


Prolegomenon I: Prolegomenon. De notione et partitionibus praecipuis gratiae divinae

Caput I: De Gratiae actualis natura

Articulus I: De iis, quibus gratiae actualis ratio competit

Thesis I: Ad gratias actuales spectant mentis illustrationes tum quae tantum ab extrinseco excitantur in nobis, tum potissimum quas operatur quoque immediate Spiritus in mente nostra.

Thesis II: Ad gratiam actualem spectant quoque inspirationes voluntatis tum mediatae tum immediatae atque inspirationes immediatae inter gratias actuales enumeratas principem obtinent locum.

Thesis III: Gratiae actuales illustrationis et inspirationis continentur certe actibus vitalibus intellectus et voluntatis.

Thesis IV: Actus vitales, quibus continetur gratia actualis illustrationis et inspirationis, quae principium est deliberati actus et operis boni, sunt primo quidem actus indeliberati utriusque facultatis tum vero etiam actus deliberati.

Thesis V: Ex quo corollarii instar consequitur inter auxilia, quibus voluntas adiuvatur, aliqua exsistere, quae sint per se efficacia.

Thesis VI: Ratio gratiae actualis extendi potest etiam ad actus indeliberatos sensus et appetitus sensitivi.

I. Praemittimus 1) actus vitales sensus praevertere actus rationales; 2) appetitum sensitivum supponi hic facultatem diversam a voluntate; si enim eadem est facultas, quod generatim dictum est de actibus indeliberatis voluntatis, accipiendum est de voluntate prout etiam ad sensibilia inclinatur. Sed si facultas est diversa appetitus sensitivus (quod minime affirmamus), quaeri potest: an praeter actus voluntatis, actus huius appetitus sensitivi ad gratiam actualem spectare possint.

II. Itaque ut actus vitales indeliberati sensus et appetitus rationem actualis gratiae sortiri possint, requiritur et sufficit ut a Deo gratuito excitentur in nobis nobisque conferant ad opera salutaria. Iam vero constat a) posse Deum in phantasia excitare imaginationem aliquam determinatam et quidem dupliciter, nempe vel nulla praecedente imaginatione vel aliqua praecedente. Porro si aliqua imaginatio praecedit, possunt plures aliae ab ea excitari imaginationes naturaliter, potest autem et Deus ex his unam prae altera determinare, eam nempe quae obiectum conveniens intellectui proponat. Constat b) posse Deum in appetitu excitare determinatum actum appetitionis. Proposito enim per sensum obiecto aliquo, aliquis actus in appetitu necessario exsurgit, sed hic etiam naturaliter diversus est vel prosecutionis vel fugae, nedum iuxta diversam rationem obiecti, sed etiam iuxta diversam dispositionem subiecti; ita ut propter habitudinem contractam ex praecedente directione rationis ad obiectum quoque per se delectabile sensu apprehensum, 1° non exardescat statim appetitus, 2° sed potius motionem partis rationalis exspectet eamque sequens a turpitudine, quae sensibilis quoque est, abhorreat. Haec experientia constant, quae quidem facilius explicantur, si ipsa voluntas est, quae in obiecta bona sensibilia fertur (cf. de Deo Creant. Th. XLIV. n. 111). Possibilis proinde est in appetitu, proposito a sensu obiecto sub certa ratione delectabili, motus fugae et aversionis. At potest Deus excitare in appetitu eos motus, qui sunt ei possibiles, etsi nondum exsistat dispositio naturalis eorum h. e. ea habitudo vi rationis contracta: potest ergo Deus determinare in appetitu eos actus, qui conformes sint rationi. Item potest Deus impedire ne motus carnis excitentur, quibus imaginatio acuitur et appetitus fervescit, sive mediate removendo causas extrinsecas, sive immediate compescendo eos motus, vel motus oppositos in appetitu excitando aut diversos, diversa phantasiae aut intellectui obiiciendo, quae animum ad se magis avocent. Constat c) ex delectatione vehementi spiritus refundi delectationem quamdam in sensum, sive delectationi spiritus participare quoque sensum, quae delectatio sensibilis plurimum confert ad exercitium virtutis. Deus autem qui spiritui delectationem quamvis infundere potest, etiam sensui proinde delectationem communicare poterit. Atqui si hos motus, quos hactenus enumeravimus, excitet Deus in parte sensitiva, tum aliquid gratuitum in homine operatur, tum operatur id, quod ad actus salutares oppido confert: ergo.

III. Et re quidem vera ad gratiam illustrationis mentis spectat quod aliquid nobis occurrat quod piam in mente cogitationem cieat, ut Augustinus docet: extrinsece autem ad id maxime conducit excitatio convenientis phantasmiatis, quod extrinsecum est quidem intellectui, sed intrinsecum homini. Gratia vero inspirationis, de qua loquuntur Patres, est talis, ut appetitui quoque sensitivo competere possit. Elenim ea gratia dicitur inspiratio delectationis, per quam suare fit quod non delectabat, quae carentia delectationis potissimum contingit quando concupiscentia oppugnamur, atqui in ipso sensu suavitas haec excitari potest. Et sane in pluribus martyribus suavitatem huiusmodi in sensu adversus ipsos dolores corporis excitatam esse acta Martyrum testantur. Praeterea fideles a Deo postulare solent nedum victoriam contra impetus carnis, sed etiam cessationem eorumdem (2. Corinth. XII, 8): hanc autem gratiam Deus impertitur vel removendo causas extrinsecas vel physice agendo in organa sensus vel excitando actus appetitus oppositos aut diversos. Ergo tales Dei operationes inter gratias actuales sunt recensendae.

IV. Quaeres an huiusmodi actus sensitivi sint censendi supernaturales? Respondeo esse certe supernaturales quoad modum et ratione finis, ad quem ordinantur; quod satis est ut sint gratia secundum quid supernaturalis. Vide plura penes Ripalda De Ente Supernat. D. XLIV. sect. 9.

Thesis VII: Ratio gratiae actualis ad universam quoque providentiam externam tum positivam tum negativam, qua ad opera salutaria et ad beatitudinem homines promoventur, extendi debet. 1.

Articulus II: De viribus quas gratia actualis confert

Articulus III: De generali habitudine gratiae ad voluntatem

Caput II: De Gratia actuali necessaria hominibus lapsis

Caput III: De Gratiae actualis gratuitate et de praeparatione ad gratiam

Caput IV: De Gratiae actualis efficacia

Caput V: De distributione gratiarum

↑ Top of work