I. Actus deliberatus absolutus voluntatis volentis Deo placere, legem servare, tentationibus resistere, est, ut probavimus, gratia seu auxilium actuale; iam vero hic actus est huiusmodi, ut eo exsistente non possit non esse id quod eo actu proponitur atque id tantum deesse possit, si ille actus desinat. Ergo ea voluntas bona est efficax et intrinsece h. e. natura sua efficax ulterioris boni; sicut intentio absoluta finis efficaciter movet ex natura sua ad electionem mediorum et absoluta voluntas credendi, servandi praeceptum, movet efficaciter ex sua natura ad actum fidei, ad observationem praecepti. Est ergo auxilium aliquod positum in actu deliberato efficax per se, non quidem efficacia, quae arbitrium perimat, sed efficacia, quae liberum arbitrium adiutum gratia supponit atque ab eo pendet.
II. Huc spectant quaedam Augustini testimonia, in quibus gratia Dei talis exhibetur, ut intrinsece nexa sit cum effectu, sive sit per se efficax. Loquitur scilicet de ea gratia, quae in actu deliberato consistit, qui est donum Dei et per se efficax ulterioris actus meritorii. Tale est De Grat. et lib. arbit. c. 16: «Certum est nos facere cum facimus, sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati. Cum dicit: faciam ut faciatis, quid aliud dicit, nisi auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis carneum, unde faciatis? et hoc quid est, nisi auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor obediens unde faciatis?" Profecto nequit esse cor obediens et non esse observantia legis, sed cor obediens est auxilium positum in actu deliberato, qui cum sit donum Dei et efficax sit per se ulterioris boni, gratia et auxilium Dei dici potest et debet atque auxilium efficacissimum. Eodem spectat quod ait Augustinus De Corrept. et Grat. c. 11: «quod primus homo a Deo acceperat posse si vellet; sed non habuit velle quod posset, nam si habuisset, perseverasset.» Hoc enim velle, quod non accepit, est actus deliberatus voluntatis efficax perseverandi seu obediendi Deo. Et de dono perseverantiae c. 8: «Sed cur, inquit, gratia Dei non secundum merita hominum datur? Respondeo, quoniam Deus misericors est. Cur ergo, inquit, non omnibus? Et hic respondeo, quoniam Deus index (iustus) est.» Gratia, quae non datur omnibus, est gratia in actu deliberato posita, sive ea gratia praeveniens cum deliberato actu infallibiliter connexa.
NOTA. Probavimus modo ad actuales gratias pertinere actus quoque deliberatos eosdemque per se efficaces; quomodo vero hae gratiae nobis conferantur, non diximus neque est quaestio huius loci.