Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Quaestio VII: De quidditate confessionis
Articulus I: Utrum augustinus convenienter confessionem definiat
Articulus II: Utrum confessio sit actus virtutis
Articulus III: Utrum confessio sit actus poenitentiae virtutis
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod confessio non sit actus poenitentiae virtutis. Quia actus illius virtutis est quae est causa eius. Sed causa confessionis est spes veniae: ut ex definitione inducta1 apparet. Ergo videtur quod sit actus spei, et non poenitentiae.
-
Praeterea, verecundia est pars temperantiae2. Sed confessio ex erubescentia operatur: ut ex praeassignata definitione apparet. Ergo est actus temperantiae, et non poenitentiae.
-
Praeterea, actus poenitentiae innititur divinae misericordiae. Sed confessio magis innititur sapientiae: propter veritatem quae in ipsa esse debet. Ergo non est actus poenitentiae.
-
Praeterea, ad poenitentiam movet articulus de iudicio: propter timorem, qui poenitentiae origo est. Sed ad confessionem movet articulus de vita aeterna: quia est propter spem veniae. Ergo non est actus poenitentiae.
-
Praeterea, ad virtutem veritatis pertinet ut ostendat se quis talem qualis est3. Sed hoc facit confitens. Ergo est actus virtutis quae dicitur veritas, et non poenitentiae.
Sed contra, poenitentia ordinatur ad destructionem peccati. Sed ad hoc idem ordinatur confessio. Ergo est actus poenitentiae.
Respondeo dicendum quod hoc in virtutibus considerandum est, quod, quando supra obiectum virtutis additur specialis ratio boni et difficilis, requiritur specialis virtus: sicut magni sumptus ad magnificentiam pertinent, quamvis communiter sumptus mediocres et donationes pertineant ad liberalitatem, ut patet II Ethic.4 et IV5. Et similiter est in confessione veri: quae quamvis ad veritatis virtutem pertineat absolute, tamen, secundum quod aliqua ratio boni additur, ad aliam virtutem pertinere incipit. Et ideo dicit Philosophus, IV Ethic.6, quod confessio quae fit in iudiciis, non pertinet ad veritatis virtutem, sed magis ad iustitiam. Et similiter confessio beneficiorum Dei in laudem divinam non pertinet ad virtutem veritatis, sed ad virtutem latriae. Et ita etiam confessio peccatorum ad remissionem eorum consequendam, non pertinet elicitive ad virtutem veritatis, ut quidam7 dicunt, sed ad virtutem poenitentiae. Imperative autem ad multas virtutes pertinere potest: secundum quod in finem multarum virtutum trahi potest confessionis actus.
Ad primum ergo dicendum quod spes est confessionis causa non sicut eliciens, sed sicut imperans.
Ad secundum dicendum quod erubescentia in illa definitione non ponitur quasi causa confessionis, cum magis nata sit impedire confessionis actum: sed quasi concausa ad liberandum a poena, inquantum ipsa erubescentia poena quaedam est; sicut etiam claves Ecclesiae concausae confessionis ad hoc sunt.
Ad tertium dicendum quod secundum quandam adaptationem partes poenitentiae tribus attributis Personarum adaptari possunt: ut contritio misericordiae vel bonitati respondeat, propter dolorem de malo; confessio sapientiae, propter veritatis manifestationem; satisfactio potentiae, propter satisfaciendi laborem. Et quia contritio est prima pars poenitentiae, et efficaciam aliis partibus praebens, ideo eodem modo iudicatur de tota poenitentia sicut de contritione.
Ad quartum dicendum quod, quia confessio magis ex spe procedit quam ex timore8, ideo magis innititur articulo de vita aeterna, quem respicit spes, quam articulo de iudicio, quem respicit timor: quamvis poenitentia ratione contritionis e converso se habeat.
Ad quintum patet solutio ex dictis9.