Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Quaestio VII: De quidditate confessionis
Articulus I: Utrum augustinus convenienter confessionem definiat
Articulus II: Utrum confessio sit actus virtutis
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod confessio non sit actus virtutis. Omnis enim actus virtutis est de iure naturali: quia ad virtutes apti sumus a natura, ut Philosophus dicit, in II Ethic.1 Sed confessio non est de iure naturali. Ergo non est actus virtutis.
-
Praeterea, actus virtutis magis convenire potest innocenti quam ei qui peccavit. Sed confessio peccati de qua loquimur, non potest innocenti convenire. Ergo non est actus virtutis.
-
Praeterea, gratia quae est in sacramentis, aliquo modo differt a gratia quae est in virtutibus et donis2. Sed confessio est pars sacramenti. Ergo non est actus virtutis.
Sed contra, praecepta legis sunt de actibus virtutum3. Sed confessio cadit sub praecepto. Ergo est actus virtutis.
- Praeterea, non meremur nisi actibus virtutum. Sed confessio est meritoria: quia caelum aperit, ut in littera4 Magister dicit. Ergo videtur quod sit actus virtutis.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquid dicatur actus virtutis, ut prius5 dictum est, sufficit quod in sui ratione aliquam conditionem implicet quae ad virtutem pertineat. Quamvis autem non omnia quae ad virtutem requiruntur importet confessio, tamen importat ex suo nomine manifestationem alicuius quod in conscientia tenet aliquis: sic enim simul in unum os et cor conveniunt. Si enim quis aliquid proferat ore quod corde non teneat, non confessio, sed fictio dicitur. Haec autem conditio ad virtutem pertinet, ut aliquis ore confiteatur quod cordetenet. Et ideo confessio est bonum ex genere, et est actus virtutis. – Sed tamen potest male fieri, nisi aliis debitis circumstantiis vestiatur.
Ad primum ergo dicendum quod ad confessionem veri modo debito faciendam, ubi oportet et cui oportet, in generali inclinat ratio naturalis. Et secundum hoc confessio est de iure naturali. Sed determinatio circumstantiarum quando et quomodo et quid confiteri oporteat et cui, hoc est ex institutione iuris divini in confessione de qua loquimur. Et sic patet quod ius naturale inclinat ad confessionem mediante iure divino, quo circumstantiae determinantur: sicut etiam in omnibus est quae sunt de iure positivo.
Ad secundum dicendum quod illius virtutis cuius obiectum est peccatum commissum, quamvis habitum possit innocens habere, tamen actum non habet, innocentia permanente6. Et ideo etiam confessio peccatorum de qua nunc loquimur, non competit innocenti, quamvis sit actus virtutis.
Ad tertium dicendum quod, quamvis gratia sacramentorum et gratia virtutum sit alia et alia, non tamen sunt contrariae, sed disparatae. Et ideo non est inconveniens ut idem sit actus virtutis secundum quod ex libero arbitrio gratia informato procedit; et sit sacramentum, vel pars sacramenti, secundum quod est medicina in remedium peccati ordinata.