Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Quaestio VII: De quidditate confessionis
Articulus I: Utrum augustinus convenienter confessionem definiat
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod Augustinus inconvenienter confessionem definiat dicens1: Confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur. Morbus enim contra quem confessio ordinatur, peccatum est. Sed peccatum aliquando est apertum. Ergo non debuit dicere morbum latentem esse cuius confessio est medicina.
-
Praeterea, principium poenitentiae est timor2. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo non debuit pro causa confessionis ponere spem, sed magis timorem.
-
Praeterea, illud quod sub sigillo ponitur, non aperitur, sed magis clauditur. Sed peccatum quod quis confitetur, sub sigillo confessionis ponitur. Ergo non aperitur in confessione peccatum, sed magis clauditur.
-
Praeterea, inveniuntur quaedam aliae definitiones ab ista differentes. Gregorius enim dicit3 quod confessio est peccatorum detectio et ruptio vulneris. Quidam4 vero dicunt quod confessio est coram sacerdote legitima peccatorum declaratio. Quidam5 autem dicunt sic: Confessio est sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves Ecclesiae satisfactoria, obligans ad peragendam poenitentiam iniunctam. Ergo videtur quod praeassignata definitio, cum non omnia contineat quae in his continentur, insufficiens sit.
Respondeo dicendum quod in actu confessionis plura consideranda occurrunt: primo, ipsa substantia actus, sive genus eius, quod est manifestatio quaedam; secundo, de quo sit, scilicet peccatum; tertio, cui fiat, scilicet sacerdos; quarto, causa eius, scilicet spes veniae; quinto, effectus, scilicet absolutio a parte poenae et obligatio ad aliam partem exsolvendam. In prima ergo definitione Augustini6 tangitur et substantia actus, in apertione; et de quo fit confessio, cum dicitur morbus latens; et causa, in spe veniae. Et in aliis definitionibus7 tanguntur aliqua de illis quinque assignatis: ut cuilibet inspicienti patet.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis sacerdos aliquando sciat eius peccatum ut homo, non tamen scit ut Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit aliquid ut homo quod nescit ut iudex. Et quantum ad hoc per confessionem aperitur.
Vel dicendum quod, quamvis actus exterior in aperto sit, actus interior, qui tamen principalior est, in occulto est. Et ideo oportet quod per confessionem aperiatur.
Ad secundum dicendum quod confessio praesupponit caritatem, qua iam vivus aliquis efficitur: ut in littera8 dicitur. Contritio autem est in qua datur caritas. Timor autem servilis, qui est sine spe, est praevius ad caritatem. Sed habens caritatem magis movetur ex spe quam ex timore. Et ideo causa confessionis potius ponitur spes quam timor.
Ad tertium dicendum quod peccatum in qualibet confessione aperitur sacerdoti, et clauditur aliis confessionis sigillo.
Ad quartum dicendum quod non oportet in qualibet definitione omnia tangere quae ad rem definitam concurrunt. Et ideo inveniuntur quaedam definitiones sive assignationes datae penes unam causam, quaedam penes aliam.