Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Articulus I: Utrum confessio sit necessaria ad salutem
Articulus II: Utrum confessio sit de iure naturali
Articulus III: Utrum omnes ad confessionem teneantur
Parallela: Infra, qu. VIII, art. 5, ad 4; IV Sent., dist. XVI, qu. II, art. 2, qua 3, ad 3; in Matth., cap. III.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod non omnes ad confessionem teneantur. Quia, sicut dicit Hieronymus1, poenitentia est secunda tabula post naufragium. Sed aliqui post baptismum naufragium non sunt passi. Ergo eis non competit poenitentia. Et sic nec confessio, quae est poenitentiae pars.
-
Praeterea, confessio facienda est iudici in quolibet foro. Sed aliqui sunt qui non habent hominem iudicem supra se. Ergo nec tenentur ad confessionem.
-
Praeterea, aliquis est qui non habet peccata nisi venialia. Sed de illis non tenetur homo confiteri. Ergo non quilibet tenetur ad confessionem.
Sed contra est quia confessio contra satisfactionem et contritionem dividitur. Sed omnes tenentur ad contritionem et satisfactionem. Ergo et omnes tenentur ad confessionem.
- Praeterea, hoc patet per decretalem de Poenitentia et Remissione2, ubi dicitur quod omnes utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, tenentur peccata confiteri.
Respondeo dicendum quod ad confessionem dupliciter obligamur. Uno modo, ex iure divino: ex hoc ipso quod est medicina. Et secundum hoc non omnes tenentur ad confessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum.
Alio modo, ex praecepto iuris positivi. Et sic tenentur omnes ex institutione Ecclesiae edita in Concilio Generali sub Innocentio III3. Ut cum quilibet peccatorem se cognosceret: quia omnes peccaverunt et egent gratia Dei4. Tum ut cum maiori reverentia ad Eucharistiam accedatur. Tum ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant: ne lupus inter gregem lateat.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo in hac mortali vita post baptismum naufragium evadere possit, quod est per peccatum mortale; non tamen evadere potest venialia, quibus ad naufragium disponitur, contra quae etiam poenitentia ordinatur. Et ideo manet poenitentiae locus etiam in illis qui non mortaliter peccant: et per consequens confessionis.
Ad secundum dicendum quod nullus est qui non habeat iudicem Christum, cui per suum vicarium confiteri debet. Qui quamvis eo inferior sit inquantum ipse praelatus est, tamen est eo superior inquantum peccator est ipse, et ille Christi minister.
Ad tertium dicendum quod ex vi sacramenti non tenetur aliquis venialia confiteri: sed ex institutione Ecclesiae, quando non habet alia quae confiteatur.
Vel potest dici, secundum quosdam, quod ex decretali praedicta5 non obligantur nisi illi qui habent peccata mortalia6: quod patet ex hoc quod dicit quod debet omnia peccata confiteri, quod de venialibus intelligi non potest, quia nullus omnia confiteri potest. Et secundum hoc, ille qui non habet mortalia, non tenetur ad confessionem venialium, sed sufficit ad praeceptum Ecclesiae implendum ut se sacerdoti repraesentet, et se ostendat absque conscientia mortalis esse: et hoc ei pro confessione reputatur.