Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Articulus I: Utrum confessio sit necessaria ad salutem
Parallela: Part. III, qu. LXIX, art. 1, ad 2; IV Cont. Gent., cap. LXXII.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod confessio non sit necessaria ad salutem. Sacramentum enim poenitentiae propter remissionem culpae ordinatum est. Sed culpa per gratiae infusionem sufficienter remittitur. Ergo ad poenitentiam de peccato agendam non est necessaria confessio.
-
Praeterea, aliquibus est peccatum remissum sine hoc quod confessi legantur: sicut patet de Petro1 et Magdalena2, et de Paulo3. Sed non est minoris efficaciae gratia remittens peccatum nunc quam tunc fuerit. Ergo nec nunc de necessitate salutis est quod homo confiteatur.
-
Praeterea, peccatum quod ex alio contractum est, ex alio debet habere medicinam. Ergo peccatum actuale, quod ex proprio motu quilibet commisit, oportet ex seipso tantum habere medicinam. Sed contra tale peccatum ordinatur poenitentia. Ergo confessio non est de necessitate poenitentiae.
-
Praeterea, confessio ad hoc exigitur in iudicio ut secundum quantitatem culpae poena infligatur. Sed homo potest poenam sibi ipsi infligere maiorem quam etiam ab alio sibi infligatur. Ergo videtur quod confessio non sit de necessitate salutis.
Sed contra, Boetius, in libro de Consolatione4: Si operam medicantis expectas, oportet quod morbum detegas. Sed de necessitate salutis est quod homo de peccatis medicinam accipiat. Ergo et de necessitate salutis est quod morbum per confessionem detegat.
- Praeterea, in iudicio saeculari non est idem iudex et reus. Sed iudicium spirituale est ordinatius. Ergo peccator, qui est reus, non debet esse sui ipsius iudex, sed ab alio iudicari. Et ita oportet quod ei confiteatur.
Respondeo dicendum quod passio Christi, sine cuius virtute nec originale nec actuale peccatum dimittitur, in nobis operatur per sacramentorum susceptionem, quae ex ipsa efficaciam habent. Et ideo ad culpae remissionem, et actualis et originalis, requiritur sacramentum Ecclesiae, vel actu susceptum; vel saltem voto, quando articulus necessitatis, non contemptus, sacramentum excludit5. Et per consequens illa sacramenta quae ordinantur contra culpam, cum qua salus esse non potest, sunt de necessitate salutis. Et ideo, sicut baptismus, quo deletur originale, est de necessitate salutis, ita et poenitentiae sacramentum. Sicut autem aliquis per hoc quod baptismum petit se ministris Ecclesiae subiicit, ad quos pertinet dispensatio sacramenti; ita etiam per hoc quod confitetur peccatum suum se ministro Ecclesiae subiicit, ut per sacramentum poenitentiae, ab eo dispensatum, remissionem consequatur. Qui congruum remedium adhibere non potest nisi peccatum cognoscat: quod fit per confessionem peccantis. Et ideo confessio est de necessitate salutis eius qui in peccatum actuale mortale cecidit.
Ad primum ergo dicendum quod gratiae infusio sufficit ad culpae remissionem, sed post culpam remissam adhuc est peccator debitor poenae temporalis. Sed ad gratiae infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta: ante quorum susceptionem vel actu vel proposito aliquis gratiam non consequitur, sicut in baptismo patet. Et similiter est de confessione. Et ulterius per confessionis erubescentiam; et vim clavium, quibus se confitens subiicit; et satisfactionem iniunctam, quam sacerdos moderatur secundum qualitatem criminum sibi per confessionem innotescentium, poena temporalis expiatur.
Sed tamen ex hoc quod operatur confessio ad poenae remissionem, non habet quod sit de necessitate salutis. Quia poena ista est temporalis, ad quam post culpae remissionem aliquis remanet ligatus: unde sine hoc quod in praesenti via expiaretur, esset via salutis. Sed habet quod sit de necessitate salutis ex hoc quod ad remissionem culpae modo praedicto operatur.
Ad secundum dicendum quod, etsi non legatur eorum confessio, potuit tamen fieri: multa enim facta sunt quae non sunt scripta6. – Et praeterea Christus habet potestatem excellentiae in sacramentis. Unde sine his quae ad sacramentum pertinent, potuit rem sacramenti conferre.
Ad tertium dicendum quod peccatum quod ex altero contractum est, scilicet originale, potest omnino ab extrinseco remedium habere, ut in parvulis patet: sed peccatum actuale, quod ex seipso quisque commisit, non potest expiari nisi aliquid cooperetur ille qui peccavit. Sed tamen non sufficit ad peccatum expiandum ex seipso, sicut sufficienter peccatum commisit: eo quod peccatum ex parte conversionis est finitum, ex qua parte peccator in ipsum inducitur, sed ex parte aversionis habet infinitatem; ex qua parte oportet quod peccati remissio incipiat, quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione, ut dicitur in III Ethic.7 Et ideo oportet quod etiam peccatum actuale ex alio medicinam habeat.
Ad quartum dicendum quod satisfactio non sufficeret ad expiandam poenam peccati ex quantitate poenae quae in satisfactione imponitur: sed sufficit inquantum est pars sacramenti virtutem sacramentalem habens. Et ideo oportet quod per dispensatores sacramentorum imponatur. Et ideo necessaria est confessio.