Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Articulus I: Utrum confessio sit necessaria ad salutem
Articulus II: Utrum confessio sit de iure naturali
Parallela: Infra, qu. VII, art. 2, ad 1.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod confessio sit de iure naturali. Adam enim et Cain non tenebantur nisi ad praecepta legis naturae. Sed reprehenduntur de hoc quod peccatum suum non sunt confessi1. Ergo confessio peccati est de iure naturali.
-
Praeterea, praecepta illa quae manent in veteri lege et nova, sunt de iure naturali. Sed confessio fuit in veterilege: ut dicitur Isaiae XLIII2: Narra, si quid habes, ut iustificeris. Ergo est de iure naturali.
-
Praeterea, Iob non erat subiectus nisi legi naturali. Sed ipse peccata confitebatur: quod patet per hoc quod ipse de se dicit, Iob XXXI3: Si abscondi ut homo peccatum meum. Ergo est de iure naturali.
Sed contra, Isidorus dicit4 quod ius naturale est idem apud omnes. Sed confessio non est eodem modo apud omnes. Ergo non est de iure naturali.
- Praeterea, confessio fit ei qui habet claves. Sed claves Ecclesiae non sunt de iure naturali institutae. Ergo nec confessio.
Respondeo dicendum quod sacramenta sunt quaedam fidei protestationes5: unde oportet ea fidei esse proportionata. Fides autem est supra cognitionem rationis naturalis. Unde et sacramenta sunt supra rationis naturalis dictamen. Et quia ius naturale est quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut Tullius dicit6; ideo sacramenta non sunt de iure naturali, sed de iure divino, quod est supra naturale. Et quandoque etiam naturale dicitur, secundum quod cuilibet rei illud est naturale quod ei a suo Creatore imponitur: tamen proprie dicuntur naturalia quae ex principiis naturae causantur. Supra autem naturam sunt quae ipse Deus sibi reservat sine naturae ministerio operanda: sive in operationibus miraculorum, sive in revelationibus mysteriorum, sive in institutionibus sacramentorum. Et sic confessio quae necessitatem sacramentalem habet, non de iure naturali est, sed de divino.
Ad primum ergo dicendum quod Adam vituperatur ex hoc quod peccatum suum coram Deo non recognovit: confessio enim quae fit Deo per recognitionem peccati, est de iure naturali. Nunc autem loquimur de confessione quae fit homini.
Vel dicendum quod confiteri peccatum in casu est de iure naturali: scilicet cum quis in iudicio constitutus a iudice interrogatur; tunc enim non debet mentiri peccatum excusando vel negando, de quo Adam et Cain vituperantur. Sed confessio quae fit homini sponte ad remissionem peccatorum consequendam a Deo, non est de iure naturali.
Ad secundum dicendum quod praecepta legis naturae manent eodem modo in lege Moysi et in nova lege. Sed confessio, quamvis aliqualiter esset in lege Moysi, non tamen eodem modo sicut in lege nova, nec sicut in lege naturae. In lege autem naturae sufficiebat recognitio peccati interior apud Deum. Sed in lege Moysi oportebat aliquo signo exteriori peccatum protestari, sicut per oblationem hostiae pro peccato7, ex quo et homini innotescere poterat eum peccasse. Non autem oportebat ut speciale peccatum a se commissum manifestaret, aut peccati circumstantias: sicut in nova lege oportet.
Ad tertium dicendum quod Iob loquitur de illa absconsione peccati quam facit deprehensus peccatum negando aut excusando: ut ex Glossa8 ibidem haberi potest.