Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Articulus I: Utrum tota haec vita sit contritionis tempus
Articulus II: Utrum expediat continue de peccato dolere
Articulus III: Utrum etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur. Amor enim caritatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in aliquibus caritas, et quantum ad actum et quantum ad habitum: quia caritas nunquam excidit, ut dicitur I Cor. XIII1. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quae essentialiter est contritio.
-
Praeterea, magis est dolendum de culpa quam de poena. Sed animae in purgatorio dolent de poena sensibili et de dilatione gloriae. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.
-
Praeterea, poena purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.
Sed contra, contritio est pars poenitentiae sacramenti. Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio.
- Praeterea, contritio potest esse tanta quod delet et culpam et poenam. Si ergo animae in purgatorio conteri possent, posset vi contritionis earum reatus poenae eis dimitti, et omnino a poena sensibili liberari: quod est falsum.
Respondeo dicendum quod in contritione tria consideranda sunt: primum est contritionis genus, quod est dolor; secundum est contritionis forma, quia est actus virtutis gratia informatus; tertium est contritionis efficacia, quia est meritorius, et sacramentalis, et quodammodo satisfactorius. Animae igitur post hanc vitam quae in patria sunt, contritionem habere non possunt: quia carent dolore, propter gaudii plenitudinem. Illae vero quae sunt in inferno, carent contritione: quia, etsi dolorem habeant, deficit tamen eis gratia dolorem informans. Sed illi qui in purgatorio sunt, habent dolorem de peccatis gratia informatum, sed non meritorium: quia non sunt in statu merendi. - In hac autem vita omnia tria praedicta inveniri possunt.
Ad primum ergo dicendum quod caritas non causat istum dolorem nisi in illis qui doloris capaces sunt. Sed plenitudo gaudii a beatis omnem capacitatem doloris excludit. Et ideo, quamvis caritatem habeant, tamen contritione carent.
Ad secundum dicendum quod animae in purgatorio dolent de peccatis: sed ille dolor non est contritio, quia deest ei contritionis efficacia.
Ad tertium dicendum quod poena illa quam animae in purgatorio sustinent, non potest proprie dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit: sed largo modo dicitur satisfactio poenae debitae solutio.