Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Articulus I: Utrum tota haec vita sit contritionis tempus
Parallela: Part. III, qu. LXXXIV, art. 8.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod non tota haec vita sit contritionis tempus. Sicut enim de peccato commisso debet esse dolor, ita et pudor. Sed non per totam vitam durat pudor de peccato: quia, sicut dicit Ambrosius1, non habet quod erubescat cui peccatum dimissum est. Ergo videtur quod nec contritio, quae est dolor de peccato.
-
Praeterea, I Ioan. IV2 dicitur quod perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Sed dolor etiam poenam habet. Ergo in statu perfectae caritatis non potest dolor contritionis manere.
-
Praeterea, de praeterito non potest esse dolor, qui proprie est de malo praesenti, nisi secundum quod aliquid de peccato praeterito in praesenti manet. Sed quandoque pervenitur ad aliquem statum in hac vita in quo nihil de peccato praeterito manet, neque dispositio, neque culpa, neque reatus aliquis. Ergo non oportet ulterius de illo peccato dolere.
-
Praeterea, Rom. VIII3 dicitur quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: etiam peccata, ut dicit Glossa4. Ergo non oportet, post remissionem peccati, quod de ipso doleat.
-
Praeterea, contritio est pars poenitentiae contra satisfactionem divisa. Sed non oportet semper satisfacere. Ergo nec semper conteri de peccato.
Sed contra, Augustinus, in libro de Poenitentia5, dicit quod, ubi dolor finitur, deficit poenitentia: ubi deficit poenitentia, nihil relinquitur de venia. Ergo videtur, cum oporteat veniam concessam non perdere, quod oporteat semper de peccato dolere.
- Praeterea, Eccli. v6 dicitur: De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Ergo homo semper debet dolere, ad peccatorum propitiationem habendam.
Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor7: unus rationis, qui est detestatio peccati a se commissi; alius sensitivae partis, qui ex isto consequitur. Et quantum ad utrumque, contritionis tempus est totius vitae praesentis status. Quandiu enim est aliquis in statu viae, detestatur incommoda quibus a perventione ad terminum viae impeditur vel retardatur. Unde, cum propter peccatum praeteritum viae nostrae cursus in Deum retardetur, quia tempus illud quod erat deputatum ad currendum recuperari non potest; oportet quod in vitae huius tempore status contritionis maneat quantum ad peccati detestationem. Similiter etiam quantum ad sensibilem dolorem, qui ut poena a voluntate assumitur. Quia enim homo poenam aeternam peccando meruit, et contra aeternum Deum peccavit, debet, poena aeterna in temporalem mutata, saltem dolor in aeterno hominis8, idest statu huius vitae, manere. Et propter hoc dicit Hugo de Sancto Victore9 quod Deus, absolvens hominem a culpa et poena aeterna, ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati.
Ad primum ergo dicendum quod erubescentia respicit peccatum solum inquantum habet turpitudinem. Et ideo, postquam peccatum quantum ad culpam remissum est, non manet pudori locus. Manet autem dolori, qui non solum de culpa est inquantum habet turpitudinem, sed etiam inquantum habet nocumentum annexum.
Ad secundum dicendum quod timor servilis, quem caritas foras mittit, oppositionem habet ad caritatem ratione suae servitutis, qua poenam respicit. Sed dolor contritionis ex caritate causatur, ut dictum est10. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod, quamvis per poenitentiam peccator redeat ad gratiam pristinam et immunitatem a reatu poenae, nunquam tamen redit ad pristinam dignitatem innocentiae. Et ideo semper ex praeterito peccato aliquid in ipso manet.
Ad quartum dicendum quod, sicut non debet homo facere mala ut veniant bona11, ita non debet gaudere de malis quia ex eis occasionaliter proveniunt bona, divina providentia agente: quia illorum bonorum peccata causa non fuerunt, sed magis impedimenta. Sed divina providentia ea causavit: et de ea debet homo gaudere, de praeteritis autem dolere.
Ad quintum dicendum quod satisfactio attenditur secundum poenam taxatam, quae pro peccatis iniungi debet. Et ideo potest terminari, ut non oporteat ulterius satisfacere. Haec autem poena praecipue proportionatur culpae ex parte conversionis, ex qua finitatem habet: sed dolor contritionis respondet culpae ex parte aversionis, ex qua habet quandam infinitatem. Et ita vera contritio semper debet manere. Nec est inconveniens si, remoto posteriori, manet prius.