Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Articulus I: Utrum tota haec vita sit contritionis tempus
Articulus II: Utrum expediat continue de peccato dolere
Parallela: Part. III, qu. LXXXIV, art. 9.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod non expediat continue de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip. IV1: super illud, Gaudete in Domino semper, dicit Glossa2 quod necessarium est gaudere. Sed non est possibile gaudere simul et dolere. Ergo non expedit continue de peccato dolere.
-
Praeterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid: sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est: unde dicitur Eccli. XXX3, Tristitiam longe expelle a te, et subditur causa, Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Hoc etiam Philosophus dicit expresse in VII4 Ethic. et X5. Ergo non debet amplius dolere de peccato nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam contritionis tristitiam peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.
-
Praeterea, Bernardus dicit6: Dolor bonus est si continuus non sit: mel enim absynthio est admiscendum. Ergo videtur quod non expedit continue dolere.
Sed contra est quod Augustinus dicit7: Semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat.
- Praeterea, actus in quibus consistit beatitudo, expedit semper continuare quantum possibile est. Sed huiusmodi est dolor de peccato: quod patet Matth. v8, Beati qui lugent. Ergo expedit dolorem continuare quantum possibile est.
Respondeo dicendum quod haec est conditio in actibus virtutum inventa, quod non potest in eis accipi superfluum et diminutum: ut in II Ethic.9 probatur. Unde, cum contritio, quantum ad id quod est displicentia quaedam in appetitu rationis, sit actus poenitentiae virtutis, nunquam potest ibi esse superfluum, sicut nec quantum ad intensionem, ita nec quantum ad durationem: nisi secundum quod actus unius virtutis impedit actum alterius magis necessarium pro tempore illo. Unde, quantumcumque homo continue in actu huius displicentiae esse possit, melius est: dummodo actibus aliarum virtutum vacet suo tempore, secundum quod oportet.
Sed passiones possunt habere superfluum et diminutum, et quantum ad intensionem, et quantum ad durationem. Et ideo, sicut passio doloris quam voluntas assumit, debet esse moderate intensa, ita debet moderate durare: ne, si nimis duret, homo in desperationem et pusillanimitatem et huiusmodi vitia labatur.
Ad primum ergo dicendum quod gaudium saeculi impeditur per dolorem contritionis: non autem gaudium quod de Deo est, quia habet ipsum dolorem pro materia.
Ad secundum dicendum quod Ecclesiasticus de tristitia saeculi loquitur. Et Philosophus loquitur de tristitia quae est passio: qua moderate utendum est, secundum quod expedit ad finem ad quem assumitur.
Ad tertium dicendum quod Bernardus loquitur de dolore qui est passio.