Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas

Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas (1225–1274)

Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae

First published 1906

The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.


Quaestio I: De contritione

Quaestio II: De obiecto contritionis

Quaestio III: De quantitate contritionis

Articulus I: Utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura

Articulus II: Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor

Articulus III: Utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio

Parallela: Infra, qu. v, art. 3, ad 2.

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod non debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam in hoc quod minima peccata sicut magna plangebat. Ergo non est magis dolendum de uno quam de alio.

  2. Praeterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest esse unus motus intensior simul et remissior. Ergo contritio non debet esse maior de uno quam de alio peccato.

  3. Praeterea, de peccato praecipue est contritio secundum quod a Deo avertit. Sed in aversione omnia peccata mortalia conveniunt: quia omnia tollunt gratiam, qua anima Deo coniungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus aequalis debet esse contritio.

Sed contra, Deut. XXV dicitur: Secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed contritioni de peccatis plagae commensurantur: quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum. Ergo contritio magis debet esse de uno peccato quam de alio.

  1. Praeterea, de hoc debet homo conteri quod debuit vitare. Sed homo debuit magis vitare unum peccatum quam aliud quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter debet de uno, scilicet graviori, magis quam de alio dolere.

Respondeo dicendum quod de contritione dupliciter possumus loqui. Uno modo, secundum quod singillatim singulis peccatis respondet. Et sic, quantum ad dolorem superioris affectus, requiritur quod de maiori peccato quis doleat magis: quia ratio doloris est magis in uno quam in alio, scilicet offensa Dei; ex magis enim inordinato actu Deus magis offenditur. – Similiter etiam, cum maiori culpae maior poena debeatur, etiam dolor sensitivae partis, secundum quod pro peccato ex electione assumitur quasi poena peccati, debet esse maior de maiori peccato. Secundum autem quod ex impressione superioris appetitus nascitur in inferiori, attenditur quantitas doloris secundum dispositionem partis inferioris ad recipiendam impressionem a superiori, et non secundum quantitatem peccati.

Alio modo potest accipi contritio secundum quod est simul de omnibus: sicut in actu iustificationis. Et haec quidem contritio vel ex singulorum consideratione peccatorum procedit: et sic, quamvis sit actus unus, tamen distinctio peccatorum virtute manet in ipso. Vel ad minus habet propositum de singulis cogitandi annexum. Et sic etiam habitualiter est magis de uno quam de alio.

Ad primum ergo dicendum quod Paula non laudatur de hoc quod de omnibus peccatis doleret aequaliter: sed quia de parvis peccatis tantum dolebat ac si essent magna, per comparationem ad alios qui de peccatis dolent. Sed ipsa multo amplius de maioribus doluisset.

Ad secundum dicendum quod in illo contritionis motu subitaneo, quamvis non actualiter distinctio intensionis respondens diversis peccatis inveniri posset, tamen invenitur ibi eo modo sicut dictum est. Et etiam alio modo, secundum quod singula peccata ordinem habent ad illud de quo in illa contritione generali contrito dolendum occurrit, scilicet offensa Dei. Qui enim aliquod totum diligit, potentia diligit etiam partes eius, quamvis non actu: et hoc modo, secundum quod habent ordinem ad totum, quasdam plus, quasdam minus; sicut qui aliquam communitatem diligit, virtute singulos diligit plus et minus secundum eorum ordinem in bono communi. Et similiter qui dolet de hoc quod Deum offendit, de diversis implicite dolet diversimode, secundum quod plus vel minus per ea Deum offendit.

Ad tertium dicendum quod, quamvis quodlibet peccatum mortale a Deo avertat et gratiam tollat, tamen quoddam plus elongat quam aliud, inquantum habet maiorem dissonantiam ex sua inordinatione ad ordinem divinae bonitatis quam aliud.

Quaestio IV: De tempore contritionis

Quaestio V: De effectu contritionis

Quaestio VI: De confessionis necessitate

Quaestio VII: De quidditate confessionis

Quaestio VIII: De ministro confessionis

Quaestio IX: De qualitate confessionis

Quaestio X: De effectu confessionis

Quaestio XI: De sigillo confessionis

Quaestio XII: De satisfactione

Quaestio XIII: De possibilitate satisfactionis

Quaestio XIV: De qualitate satisfactionis

Quaestio XV: De his per quae satisfactio fit

Quaestio XVI: De suscipientibus hoc sacramentum

Quaestio XVII: De clavibus ecclesiae

Quaestio XVIII: De effectu clavium

Quaestio XIX: De ministris clavium et usu earum

Quaestio XX: De his in quos usus clavium exerceri potest

Quaestio XXI: De excommunicatione

Quaestio XXII: De his qui possunt excommunicare et excommunicari

Quaestio XXIII: De participatione cum excommunicatis

Quaestio XXIV: De absolutione ab excommunicatione

Quaestio XXV: De indulgentia

Quaestio XXVI: De his qui possunt indulgentias facere

Quaestio XXVII: De his quibus valet indulgentia

Quaestio XXVIII: De solemnitate poenitentiae

Quaestio XXIX: De sacramento extremae unctionis

Quaestio XXX: De effectu sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXI: De ministro sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXII: De his quibus sacramentum extremae unctionis conferri debeat, et in qua parte corporis

Quaestio XXXIII: De iteratione sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXIV: De sacramento ordinis

Quaestio XXXV: De effectu sacramenti ordinis

Quaestio XXXVI: De qualitate suscipientium hoc sacramentum

Quaestio XXXVII: De distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione

Quaestio XXXVIII: De conferentibus hoc sacramentum

Quaestio XXXIX: De impedimentis huius sacramenti

Quaestio XL: De his quae sunt annexa sacramento ordinis

Quaestio XLI: De matrimonio inquantum est in officium naturae

Quaestio XLII: De matrimonio inquantum est sacramentum

Quaestio XLIII: De sponsalibus

Quaestio XLIV: De matrimonii definitione

Quaestio XLV: De consensu matrimonii

Quaestio XLVI: De consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis

Quaestio XLVII: De consensu coacto et conditionato

Quaestio XLVIII: De obiecto consensus

Quaestio XLIX: De bonis matrimonii

Quaestio L: De impedimentis matrimonii in generali

Quaestio LI: De impedimento erroris

Quaestio LII: De impedimento conditionis servitutis

Quaestio LIII: De impedimento voti et ordinis

Quaestio LIV: De impedimento consanguinitatis

Quaestio LV: De impedimento affinitatis

Quaestio LVI: De impedimento cognationis spiritualis

Quaestio LVII: De cognatione legali, quae est per adoptionem

Quaestio LVIII: De impedimentis frigiditatis, maleficii, furiae vel amentiae, incestus, et defectus aetatis

Quaestio LIX: De disparitate cultus quae matrimonium impediat

Quaestio LX: De uxoricidio

Quaestio LXI: De impedimento matrimonii quod est votum solemne

Quaestio LXII: De impedimento quod supervenit matrimonio consummato, quod est fornicatio

Quaestio LXIII: De secundis nuptiis

Quaestio LXIV: De annexis matrimonio. et primo, de debiti redditione

Quaestio LXV: De bigamis

Quaestio LXVI: De bigamia et irregularitate ex ea contracta

Quaestio LXVII: De libello repudii

Quaestio LXVIII: De filiis illegitime natis

Quaestio LXIX: De his quae spectant ad resurrectionem, et primo, de loco animarum post mortem

Quaestio LXX: De qualitate animae existentis a corpore separatae, et poena ei inflicta ab igne corporeo

Quaestio LXXI: De suffragiis mortuorum

Quaestio LXXII: De oratione sanctorum qui sunt in patria

Quaestio LXXIII: De signis quae iudicium praecedent

Quaestio LXXIV: De igne ultimae conflagrationis

Quaestio LXXV: De resurrectione

Quaestio LXXVI: De causa resurrectionis

Quaestio LXXVII: De tempore et modo resurrectionis

Quaestio LXXVIII: De termino resurrectionis

Quaestio LXXIX: De conditionibus resurgentium, et primo, de eorum identitate

Quaestio LXXX: De integritate corporum resurgentium

Quaestio LXXXI: De qualitate resurgentium

Quaestio LXXXII: De conditionibus beatorum resurgentium

Quaestio LXXXIII: De subtilitate corporum beatorum

Quaestio LXXXIV: De agilitate beatorum corporum resurgentium

Quaestio LXXXV: De claritate corporum beatorum

Quaestio LXXXVI: De conditionibus corporum damnatorum resurgentium

Quaestio LXXXVII: De cognitione quam habebrunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum

Quaestio LXXXVIII: De iudicio generali, tempore et loco in quo fiet

Quaestio LXXXIX: De iudicantibus et iudicatis in iudicio generali

Quaestio XC: De forma iudicis venientis ad iudicium

Quaestio XCI: De qualitate mundi et resurgentium post iudicium

Quaestio XCII: De visione divinae essentiae per comparationem ad beatos

Quaestio XCIII: De sanctorum beatitudine et eorum mansionibus

Quaestio XCIV: De modo quo se Sancti habebunt erga damnatos

Quaestio XCV: De dotibus beatorum

Quaestio XCVI: De aureolis

Quaestio XCVII: De poena damnatorum

Quaestio XCVIII: De voluntate et intellectu damnatorum

Quaestio XCIX: De misericordia et iustitia Dei respectu damnatorum

Quaestio C: De purgatorio

Quaestio CI: De poena originalis peccati

↑ Top of work