Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Articulus I: Utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura
Parallela: In Ps. XXXVII.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod contritio non sit maior dolor qui esse possit in natura. Dolor enim est sensus laesionis1. Sed aliquae laesiones magis sentiuntur quam laesio peccati: sicut laesio vulneris. Ergo non est maximus dolor contritio.
-
Praeterea, ex effectu sumimus iudicium de causa. Sed effectus doloris sunt lacrimae. Cum ergo aliquando contritus non emittat lacrimas corporales de peccatis, quas tamen emittit de morte amici, vel de percussione, vel aliquo huiusmodi; videtur quod contritio non sit dolor maximus.
-
Praeterea, quanto aliquid plus habet de admixtione contrarii, tanto est minus intensum. Sed contritionis dolor habet multum de gaudio admixtum: quia contritus gaudet de liberatione, de spe veniae, et de multis huiusmodi. Ergo dolor suus est minimus.
-
Praeterea, dolor contritionis displicentia quaedam est. Sed multa sunt quae magis displicent contrito quam peccata praeterita: non enim vellet poenam inferni sustinere potius quam peccare, nec iterum sustinuisse omnes poenas temporales, aut etiam sustinere; alias pauci invenirentur contriti. Ergo dolor contritionis non est maximus.
Sed contra, secundum Augustinum2, omnis dolor in amore fundatur. Sed amor caritatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus. Ergo dolor contritionis est maximus.
- Praeterea, dolor est de malo. Ergo de magis malo debet esse maior dolor. Sed culpa est magis malum quam poena. Ergo dolor de culpa, qui est contritio, excedit omnem alium dolorem.
Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor3. Unus in ipsa voluntate, quae est essentialiter ipsa contritio: quae nihil aliud est quam displicentia praeteriti peccati. Et talis dolor in contritione excedit omnes alios dolores. Quia quantum aliquid placet, tantum contrarium eius displicet. Finis autem super omnia placet: cum omnia propter ipsum desiderentur. Et ideo peccatum, quod a fine ultimo avertit, super omnia displicere debet.
Alius dolor est in parte sensitiva, qui causatur ex primo dolore: vel ex necessitate naturae, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum; vel ex electione, secundum quod homo poenitens in seipso hunc dolorem excitat ut de peccatis doleat. Et neutro modo oportet quod sit maximus dolor. Quia vires inferiores moventur vehementius ab obiectis propriis quam ex redundantia superiorum virium. Et ideo, quanto operatio superiorum virium est propinquior obiectis inferiorum, tanto magis sequuntur earum motum. Et ideo maior dolor est in sensitiva parte ex laesione sensibili quam sit ille qui in ipsa redundat ex ratione. Et similiter maior qui redundat ex ratione de corporalibus deliberante, quam qui redundat ex ratione considerante spiritualia. Unde dolor in sensitiva parte ex displicentia rationis proveniens de peccato non est maior dolor aliis doloribus qui in ipsa sunt. — Et similiter nec dolor qui est voluntarie assumptus. Tum quia non obedit affectus inferior superiori ad nutum, ut tanta passio sequatur in inferiori appetitu qualem ordinat superior. Tum etiam quia passiones a ratione assumuntur in actibus virtutum secundum mensuram quandam: quam quandoque dolor qui est sine virtute, non servat, sed excedit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dolor sensibilis est de sensu laesionis, ita dolor interior est de cognitione alicuius nocivi. Et ideo, quamvis laesio peccati secundum exteriorem sensum non percipiatur, tamen percipitur esse maxima secundum sensum interiorem rationis.
Ad secundum dicendum quod corporales immutationes immediate consequuntur ad passiones sensitivae partis, et eis mediantibus ad affectiones appetitivae superioris. Et inde est quod ex dolore sensibili, vel etiam sensibili vicino, citius defluunt lacrimae corporales quam de dolore spirituali contritionis.
Ad tertium dicendum quod gaudium illud quod poenitens de dolore habet, non minuit displicentiam, quia ei non contrariatur, sed auget: secundum quod omnis operatio augetur per propriam delectationem, ut dicitur in X Ethic.4; sicut qui delectatur in addiscendo aliquam scientiam, melius addiscit. Et similiter qui gaudet de displicentia, vehementius displicentiam habet. — Sed bene potest esse quod illud gaudium temperat dolorem ex ratione in partem sensitivam resultantem.
Ad quartum dicendum quod quantitas displicentiae de aliqua re debet esse secundum quantitatem malitiae ipsius. Malitia autem in culpa mortali mensuratur ex eo in quem peccatur, inquantum est ei indigna; et ex eo qui peccat, inquantum est ei nociva. Et quia homo debet magis Deum quam seipsum diligere, ideo plus debet odire culpam inquantum est offensa Dei, quam inquantum est nociva sibi.
Est autem nociva sibi principaliter inquantum separat ipsum a Deo. Et ex hac parte ipsa separatio a Deo, quae poena quaedam est, magis debet displicere quam ipsa culpa inquantum hoc nocumentum inducit, quia quod propter alterum oditur, minus oditur: sed minus quam culpa inquantum est offensa in Deum.
Inter omnes autem poenas attenditur ordo malitiae secundum quantitatem nocumenti. Et ideo, cum hoc sit maximum nocumentum quo maximum bonum privatur, erit inter poenas maxima separatio a Deo.
Est etiam alia quantitas malitiae accidentalis, quam oportet in displicentia attendere secundum rationem praesentis et praeteriti: quia quod praeteritum est, iam non est; unde habet minus de ratione et malitiae et bonitatis. Et inde est quod plus refugit homo sustinere aliquid mali in praesenti vel futuro quam horreat de praeterito. Unde nec aliqua passio animae directe respondet praeterito, sicut dolor respondet praesenti malo, et timor futuro. Et propter hoc de duobus malis praeteritis illud magis abhorret animus cuius maior effectus in praesenti remanet vel in futurum timetur, etiam si in praeterito minus fuerit. Et quia effectus praecedentis culpae non ita percipitur quandoque sicut effectus praeteritae poenae, tum quia culpa perfectius sanatur quam quaedam poena, tum quia defectus corporalis magis est manifestus quam spiritualis; ideo homo, etiam bene dispositus, quandoque magis in se percipit horrorem praecedentis poenae quam praecedentis culpae, quamvis magis esset paratus pati eandem poenam quam committere eandem culpam.
Est etiam considerandum in comparatione culpae et poenae quod quaedam poenae habent inseparabiliter coniunctam Dei offensam, sicut separatio a Deo; quaedam etiam addunt perpetuitatem, sicut poena inferni. Ergo poena illa quae offensam annexam habet, eodem modo cavenda est sicut etiam culpa. Sed illa quae perpetuitatem addit, est magis quam culpa simpliciter fugienda. — Si tamen ab eis separetur ratio offensae et consideretur tantum ratio poenae, minus habent de malitia quam culpa inquantum est offensa Dei. Et propter hoc minus debent displicere.
Sciendum est etiam quod, quamvis talis debeat esse contriti dispositio, non tamen de his tentandus est. Quia affectus suos homo non de facili mensurare potest: et quandoque illud quod minus displicet videtur magis displicere, quia est propinquius nocumento sensibili, quod magis est nobis notum.