Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Articulus I: Utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura
Articulus II: Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor
Parallela: Infra, qu. iv, art. 2.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod non possit esse nimis magnus contritionis dolor. Nullus enim dolor potest esse immoderatior quam ille qui proprium subiectum destruit. Sed dolor contritionis, si est tantus quod mortem vel corruptionem corporis inducit, est laudabilis: dicit enim Anselmus1: Utinam sic impinguentur viscera animae meae ut medullae corporis mei exsiccentur; et Augustinus dicit2 se esse dignum oculos caecare plorando. Ergo dolor contritionis non potest esse nimius.
-
Praeterea, dolor contritionis ex amore caritatis procedit. Sed amor caritatis non potest esse nimius. Ergo nec dolor contritionis.
Sed contra, omnis virtus moralis corrumpitur per superabundantiam et defectum. Sed contritio est actus virtutis moralis, scilicet poenitentiae: cum sit pars iustitiae. Ergo potest esse superfluus dolor de peccatis.
Respondeo dicendum quod contritio ex parte doloris qui est in ratione, scilicet displicentiae, quo peccatum displicet inquantum est offensa Dei, non potest esse nimia: sicut nec amor caritatis, quo intenso talis displicentia intenditur, non potest esse nimius. Sed quantum ad dolorem sensibilem potest esse nimia: sicut etiam exterior corporis afflictio potest esse nimia. In his autem omnibus debet accipi pro mensura conservatio subiecti, et bonae habitudinis sufficientis ad ea quae agenda incumbunt. Et propter hoc dicitur, Rom. XII3: Rationabile obsequium vestrum.
Ad primum ergo dicendum quod Anselmus desiderabat ex pinguedine devotionis medullas corporales exsiccari, non quantum ad humorem naturalem, sed quantum ad desideria et concupiscentias corporales.
Augustinus autem, quamvis dignum se cognosceret amissione exteriorum oculorum propter peccatum, quia quilibet peccator non solum aeterna, sed etiam temporali morte dignus est; non tamen volebat sibi oculos caecare.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de dolore qui est in ratione.
Tertia autem4 procedit de dolore sensitivae partis.