Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Articulus I: Utrum contritio sit « dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi ».
Articulus II: Utrum contritio sit actus virtutis.
Articulus III: Utrum attritio possit fieri contritio.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod attritio possit fieri contritio. Differt enim attritio a contritione sicut formatum ab informi. Sed fides informis fit formata. Ergo attritio potest fieri contritio.
-
Praeterea, materia recipit perfectionem remota privatione. Sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam: quia gratia informat dolorem. Ergo dolor qui prius erat informis culpa existente, quae est privatio gratiae, remota culpa recipiet perfectionem informationis a gratia. Et sic idem quod prius.
Sed contra, quorum principia sunt diversa omnino, eorum non potest fieri unum id quod est alterum. Sed attritionis principium est timor servilis, contritionis autem timor filialis. Ergo attritio non potest fieri contritio.
Respondeo dicendum quod super hoc est duplex opinio. Quidam1 dicunt quod attritio fit contritio, sicut fides informis fit formata. – Sed hoc, ut videtur, non potest esse. Quia, quamvis habitus fidei informis fiat formatus, tamen nunquam actus fidei informis fit actus fidei formatae: quia actus ille informis transit et non manet veniente caritate. Attritio autem et contritio non dicunt habitum, sed actum tantum. Habitus autem virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, non possunt esse informes: cum caritatem consequantur, ut in Tertio Libro2 dictum est. Unde, antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea elicitur. Et sic nullo modo attritio potest fieri contritio. Et hoc alia opinio dicit.
Ad primum ergo dicendum quod non est simile de fide et contritione, ut dictum est3.
Ad secundum dicendum quod, remota privatione a materia quae manet perfectione adveniente, formatur materia illa. Sed dolor ille qui erat informis, non manet caritate adveniente. Et ideo formari non potest.
Vel dicendum quod materia essentialiter non habet originem a forma: sicut actus habet originem ab habitu quo formatur. Unde non est inconveniens materiam informari aliqua forma de novo qua prius non informabatur. Sed hoc de actu est impossibile: sicut impossibile est quod aliquid idem numero oriatur a principio a quo prius non oriebatur; quia res semel tantum in esse procedit.