Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas

Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas (1225–1274)

Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae

First published 1906

The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.


Quaestio I: De contritione

Articulus I: Utrum contritio sit « dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi ».

Parallela: IV Cont. Gent., cap. lxxii.

Ad Primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, dolor est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed peccata non sunt huiusmodi. Ergo contritio non est dolor pro peccatis.

  1. Praeterea, contritio nobis a Deo datur. Sed quod datur, non assumitur. Ergo contritio non est dolor assumptus.

  2. Praeterea, satisfactio et confessio sunt necessaria ad hoc quod poena remittatur quae in contritione remissa non fuit. Sed quandoque tota poena in contritione remittitur. Ergo non est necessarium semper quod contritus habeat propositum confitendi et satisfaciendi.

Sed contra est ipsa definitio.

Respondeo dicendum quod initium omnis peccati est superbia, per quam homo, sensui suo inhaerens, a mandatis divinis recedit. Et ideo oportet quod illud quod destruit peccatum, hominem a proprio sensu discedere faciat. Ille autem qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus per similitudinem vocatur: unde et frangi dicitur aliquis quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem sive contritionem in rebus materialibus, unde haec nomina ad spiritualia transferuntur, hoc interest, ut dicitur in IV Meteor., quod frangi dicuntur aliqua quando in magnas partes dividuntur, sed comminui vel conteri quando ad partes minimas reducitur hoc quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quandam continuitatem et soliditatem in sensu suo habebat, ideo actus ille quo peccatum dimittitur contritio dicitur per similitudinem. In qua quidem contritione plura possunt considerari: scilicet ipsa substantia actus, modus agendi, principium, et effectus. Et secundum hoc, de contritione inveniuntur diversae definitiones traditae. Quantum enim ad ipsam substantiam actus, datur praedicta definitio. Et quia actus contritionis est actus virtutis; et est pars poenitentiae sacramenti: ideo manifestatur in praedicta definitione, inquantum est actus virtutis, in hoc quod ponitur genus ipsius, scilicet dolor; et obiectum, in hoc quod dicit pro peccatis; et electio, quae requiritur ad actum virtutis, in hoc quod dicit assumptus. Sed inquantum est pars sacramenti, per hoc quod tangitur ordo ipsius ad alias partes, cum dicit, cum proposito confitendi etc. Alia etiam definitio invenitur quae definit contritionem secundum quod est actus virtutis tantum: sed additur ad praedictam definitionem differentia contrahens ipsam ad specialem virtutem, scilicet poenitentiam. Dicit enim quod poenitentia est dolor voluntarius pro peccato, puniens quod dolet se commisisse. In hoc enim quod additur punitio, ad specialem virtutem contrahitur. Alia autem definitio invenitur Isidori, quae talis est: Contritio est compunctio et humilitas mentis, cum lacrimis, veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Et haec quidem tangit rationem nominis, in hoc quod dicit humilitas mentis: quia, sicut per superbiam aliquis in suo sensu redditur rigidus, ita per hoc quod a suo sensu contritus recedit, humiliatur. Tangit etiam modum exteriorem, in hoc quod dicit cum lacrimis; et principium contritionis, in hoc quod dicit, veniens de recordatione peccati etc. Alia sumitur ex verbis Augustini, qui tangit effectum contritionis, quae est: Contritio est dolor remittens peccatum. Alia sumitur ex verbis Gregorii, quae talis est: Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et haec tangit rationem nominis, in hoc quod dicit quod contritio est humilitas spiritus; et effectus eius, in hoc quod dicit, annihilans peccatum; et originem, in hoc quod dicit, inter spem et timorem. Nec solum ponit causam principalem, quae est timor: sed etiam quae est spes, sine qua timor desperationem facere posset.

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccata, quando acciderunt, voluntaria fuerunt; tamen, quando de eis conterimur, voluntaria non sunt. Et ideo nobis nolen- / tibus accidunt, non quidem secundum voluntatem quam nunc habuimus cum ea volebamus, sed secundum illam quam nunc habemus, qua vellemus quod nunquam fuissent.

Ad secundum dicendum quod contritio est a Deo solo quantum ad formam qua informatur: sed quantum ad substantiam actus, ex libero arbitrio et a Deo, qui operatur in omnibus operibus et naturae et voluntatis.

Ad tertium dicendum quod, quamvis tota poena possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio. Tum quia homo non potest esse certus de sua contritione quod fuerit ad totum tollendum sufficiens. – Tum etiam quia confessio et satisfactio sunt in praecepto. Unde transgressor constitueretur si non confiteretur et non satisfaceret.

Articulus II: Utrum contritio sit actus virtutis.

Articulus III: Utrum attritio possit fieri contritio.

Quaestio II: De obiecto contritionis

Quaestio III: De quantitate contritionis

Quaestio IV: De tempore contritionis

Quaestio V: De effectu contritionis

Quaestio VI: De confessionis necessitate

Quaestio VII: De quidditate confessionis

Quaestio VIII: De ministro confessionis

Quaestio IX: De qualitate confessionis

Quaestio X: De effectu confessionis

Quaestio XI: De sigillo confessionis

Quaestio XII: De satisfactione

Quaestio XIII: De possibilitate satisfactionis

Quaestio XIV: De qualitate satisfactionis

Quaestio XV: De his per quae satisfactio fit

Quaestio XVI: De suscipientibus hoc sacramentum

Quaestio XVII: De clavibus ecclesiae

Quaestio XVIII: De effectu clavium

Quaestio XIX: De ministris clavium et usu earum

Quaestio XX: De his in quos usus clavium exerceri potest

Quaestio XXI: De excommunicatione

Quaestio XXII: De his qui possunt excommunicare et excommunicari

Quaestio XXIII: De participatione cum excommunicatis

Quaestio XXIV: De absolutione ab excommunicatione

Quaestio XXV: De indulgentia

Quaestio XXVI: De his qui possunt indulgentias facere

Quaestio XXVII: De his quibus valet indulgentia

Quaestio XXVIII: De solemnitate poenitentiae

Quaestio XXIX: De sacramento extremae unctionis

Quaestio XXX: De effectu sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXI: De ministro sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXII: De his quibus sacramentum extremae unctionis conferri debeat, et in qua parte corporis

Quaestio XXXIII: De iteratione sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXIV: De sacramento ordinis

Quaestio XXXV: De effectu sacramenti ordinis

Quaestio XXXVI: De qualitate suscipientium hoc sacramentum

Quaestio XXXVII: De distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione

Quaestio XXXVIII: De conferentibus hoc sacramentum

Quaestio XXXIX: De impedimentis huius sacramenti

Quaestio XL: De his quae sunt annexa sacramento ordinis

Quaestio XLI: De matrimonio inquantum est in officium naturae

Quaestio XLII: De matrimonio inquantum est sacramentum

Quaestio XLIII: De sponsalibus

Quaestio XLIV: De matrimonii definitione

Quaestio XLV: De consensu matrimonii

Quaestio XLVI: De consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis

Quaestio XLVII: De consensu coacto et conditionato

Quaestio XLVIII: De obiecto consensus

Quaestio XLIX: De bonis matrimonii

Quaestio L: De impedimentis matrimonii in generali

Quaestio LI: De impedimento erroris

Quaestio LII: De impedimento conditionis servitutis

Quaestio LIII: De impedimento voti et ordinis

Quaestio LIV: De impedimento consanguinitatis

Quaestio LV: De impedimento affinitatis

Quaestio LVI: De impedimento cognationis spiritualis

Quaestio LVII: De cognatione legali, quae est per adoptionem

Quaestio LVIII: De impedimentis frigiditatis, maleficii, furiae vel amentiae, incestus, et defectus aetatis

Quaestio LIX: De disparitate cultus quae matrimonium impediat

Quaestio LX: De uxoricidio

Quaestio LXI: De impedimento matrimonii quod est votum solemne

Quaestio LXII: De impedimento quod supervenit matrimonio consummato, quod est fornicatio

Quaestio LXIII: De secundis nuptiis

Quaestio LXIV: De annexis matrimonio. et primo, de debiti redditione

Quaestio LXV: De bigamis

Quaestio LXVI: De bigamia et irregularitate ex ea contracta

Quaestio LXVII: De libello repudii

Quaestio LXVIII: De filiis illegitime natis

Quaestio LXIX: De his quae spectant ad resurrectionem, et primo, de loco animarum post mortem

Quaestio LXX: De qualitate animae existentis a corpore separatae, et poena ei inflicta ab igne corporeo

Quaestio LXXI: De suffragiis mortuorum

Quaestio LXXII: De oratione sanctorum qui sunt in patria

Quaestio LXXIII: De signis quae iudicium praecedent

Quaestio LXXIV: De igne ultimae conflagrationis

Quaestio LXXV: De resurrectione

Quaestio LXXVI: De causa resurrectionis

Quaestio LXXVII: De tempore et modo resurrectionis

Quaestio LXXVIII: De termino resurrectionis

Quaestio LXXIX: De conditionibus resurgentium, et primo, de eorum identitate

Quaestio LXXX: De integritate corporum resurgentium

Quaestio LXXXI: De qualitate resurgentium

Quaestio LXXXII: De conditionibus beatorum resurgentium

Quaestio LXXXIII: De subtilitate corporum beatorum

Quaestio LXXXIV: De agilitate beatorum corporum resurgentium

Quaestio LXXXV: De claritate corporum beatorum

Quaestio LXXXVI: De conditionibus corporum damnatorum resurgentium

Quaestio LXXXVII: De cognitione quam habebrunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum

Quaestio LXXXVIII: De iudicio generali, tempore et loco in quo fiet

Quaestio LXXXIX: De iudicantibus et iudicatis in iudicio generali

Quaestio XC: De forma iudicis venientis ad iudicium

Quaestio XCI: De qualitate mundi et resurgentium post iudicium

Quaestio XCII: De visione divinae essentiae per comparationem ad beatos

Quaestio XCIII: De sanctorum beatitudine et eorum mansionibus

Quaestio XCIV: De modo quo se Sancti habebunt erga damnatos

Quaestio XCV: De dotibus beatorum

Quaestio XCVI: De aureolis

Quaestio XCVII: De poena damnatorum

Quaestio XCVIII: De voluntate et intellectu damnatorum

Quaestio XCIX: De misericordia et iustitia Dei respectu damnatorum

Quaestio C: De purgatorio

Quaestio CI: De poena originalis peccati

↑ Top of work