Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas

Supplementum Tertiae Partis

Thomas Aquinas (1225–1274)

Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae

First published 1906

The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.


Quaestio I: De contritione

Articulus I: Utrum contritio sit « dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi ».

Articulus II: Utrum contritio sit actus virtutis.

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod contritio non sit actus virtutis. Passiones enim non sunt actus virtutum: quia eis non laudamur nec vituperamur, ut dicitur II Ethic. Sed dolor est passio. Cum ergo contritio sit dolor, videtur quod non sit actus virtutis.

  2. Praeterea, sicut contritio dicitur a terendo, ita et attritio. Sed attritio non est actus virtutis: ut ab omnibus dicitur. Ergo neque contritio.

Sed contra, nihil est meritorium nisi actus virtutis. Sed contritio est actus quidam meritorius. Ergo est actus virtutis.

Respondeo dicendum quod contritio secundum proprietatem nominis sui non significat actum virtutis, sed potius quandam corporalem passionem: sed hic non quaeritur sic de contritione, sed de eo ad quod significandum hoc nomen per similitudinem adaptatur. Sicut enim inflatio propriae voluntatis ad malum faciendum importat, quantum est de se, malum ex genere; ita illius voluntatis annihilatio et comminutio quaedam de se importat bonum ex genere, quia hoc est detestari propriam voluntatem qua peccatum est commissum. Et ideo contritio, quae hoc significat, importat aliquam rectitudinem voluntatis. Et propter hoc est actus virtutis: illius scilicet cuius est peccatum praeteritum detestari et destruere, scilicet poenitentiae, ut patet ex his quae in XIV distinctione dicta sunt.

Ad primum ergo dicendum quod in contritione est duplex dolor de peccato. Unus in parte sensitiva, qui passio est. Et hic non est essentialiter contritio, prout est actus virtutis, sed magis effectus eius. Sicut enim poenitentiae virtus exteriorem poenam suo corpori infligit ad recompensandam offensam quae in Deum commissa est officio membrorum; ita etiam et ipsi concupiscibili poenam infert doloris peccati, quia ipsa etiam ad peccata cooperabatur. – Sed tamen hic dolor potest pertinere ad contritionem inquantum est pars sacramenti: quia sacramenta non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus et in rebus sensibilibus nata sunt esse.

Alius dolor est in voluntate, qui nihil aliud est quam displicentia alicuius mali: secundum quod affectus voluntatis nominantur per nomina passionum, ut in Tertio, distinctione XXVI, dictum est. Et sic contritio est dolor per essentiam, et est actus virtutis poenitentiae.

Ad secundum ergo dicendum quod attritio dicit accessum ad perfectam contritionem: unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo modo diminuta sunt, sed non perfecte; sed contritio dicitur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam: contritio autem perfectam.

Articulus III: Utrum attritio possit fieri contritio.

Quaestio II: De obiecto contritionis

Quaestio III: De quantitate contritionis

Quaestio IV: De tempore contritionis

Quaestio V: De effectu contritionis

Quaestio VI: De confessionis necessitate

Quaestio VII: De quidditate confessionis

Quaestio VIII: De ministro confessionis

Quaestio IX: De qualitate confessionis

Quaestio X: De effectu confessionis

Quaestio XI: De sigillo confessionis

Quaestio XII: De satisfactione

Quaestio XIII: De possibilitate satisfactionis

Quaestio XIV: De qualitate satisfactionis

Quaestio XV: De his per quae satisfactio fit

Quaestio XVI: De suscipientibus hoc sacramentum

Quaestio XVII: De clavibus ecclesiae

Quaestio XVIII: De effectu clavium

Quaestio XIX: De ministris clavium et usu earum

Quaestio XX: De his in quos usus clavium exerceri potest

Quaestio XXI: De excommunicatione

Quaestio XXII: De his qui possunt excommunicare et excommunicari

Quaestio XXIII: De participatione cum excommunicatis

Quaestio XXIV: De absolutione ab excommunicatione

Quaestio XXV: De indulgentia

Quaestio XXVI: De his qui possunt indulgentias facere

Quaestio XXVII: De his quibus valet indulgentia

Quaestio XXVIII: De solemnitate poenitentiae

Quaestio XXIX: De sacramento extremae unctionis

Quaestio XXX: De effectu sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXI: De ministro sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXII: De his quibus sacramentum extremae unctionis conferri debeat, et in qua parte corporis

Quaestio XXXIII: De iteratione sacramenti extremae unctionis

Quaestio XXXIV: De sacramento ordinis

Quaestio XXXV: De effectu sacramenti ordinis

Quaestio XXXVI: De qualitate suscipientium hoc sacramentum

Quaestio XXXVII: De distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione

Quaestio XXXVIII: De conferentibus hoc sacramentum

Quaestio XXXIX: De impedimentis huius sacramenti

Quaestio XL: De his quae sunt annexa sacramento ordinis

Quaestio XLI: De matrimonio inquantum est in officium naturae

Quaestio XLII: De matrimonio inquantum est sacramentum

Quaestio XLIII: De sponsalibus

Quaestio XLIV: De matrimonii definitione

Quaestio XLV: De consensu matrimonii

Quaestio XLVI: De consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis

Quaestio XLVII: De consensu coacto et conditionato

Quaestio XLVIII: De obiecto consensus

Quaestio XLIX: De bonis matrimonii

Quaestio L: De impedimentis matrimonii in generali

Quaestio LI: De impedimento erroris

Quaestio LII: De impedimento conditionis servitutis

Quaestio LIII: De impedimento voti et ordinis

Quaestio LIV: De impedimento consanguinitatis

Quaestio LV: De impedimento affinitatis

Quaestio LVI: De impedimento cognationis spiritualis

Quaestio LVII: De cognatione legali, quae est per adoptionem

Quaestio LVIII: De impedimentis frigiditatis, maleficii, furiae vel amentiae, incestus, et defectus aetatis

Quaestio LIX: De disparitate cultus quae matrimonium impediat

Quaestio LX: De uxoricidio

Quaestio LXI: De impedimento matrimonii quod est votum solemne

Quaestio LXII: De impedimento quod supervenit matrimonio consummato, quod est fornicatio

Quaestio LXIII: De secundis nuptiis

Quaestio LXIV: De annexis matrimonio. et primo, de debiti redditione

Quaestio LXV: De bigamis

Quaestio LXVI: De bigamia et irregularitate ex ea contracta

Quaestio LXVII: De libello repudii

Quaestio LXVIII: De filiis illegitime natis

Quaestio LXIX: De his quae spectant ad resurrectionem, et primo, de loco animarum post mortem

Quaestio LXX: De qualitate animae existentis a corpore separatae, et poena ei inflicta ab igne corporeo

Quaestio LXXI: De suffragiis mortuorum

Quaestio LXXII: De oratione sanctorum qui sunt in patria

Quaestio LXXIII: De signis quae iudicium praecedent

Quaestio LXXIV: De igne ultimae conflagrationis

Quaestio LXXV: De resurrectione

Quaestio LXXVI: De causa resurrectionis

Quaestio LXXVII: De tempore et modo resurrectionis

Quaestio LXXVIII: De termino resurrectionis

Quaestio LXXIX: De conditionibus resurgentium, et primo, de eorum identitate

Quaestio LXXX: De integritate corporum resurgentium

Quaestio LXXXI: De qualitate resurgentium

Quaestio LXXXII: De conditionibus beatorum resurgentium

Quaestio LXXXIII: De subtilitate corporum beatorum

Quaestio LXXXIV: De agilitate beatorum corporum resurgentium

Quaestio LXXXV: De claritate corporum beatorum

Quaestio LXXXVI: De conditionibus corporum damnatorum resurgentium

Quaestio LXXXVII: De cognitione quam habebrunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum

Quaestio LXXXVIII: De iudicio generali, tempore et loco in quo fiet

Quaestio LXXXIX: De iudicantibus et iudicatis in iudicio generali

Quaestio XC: De forma iudicis venientis ad iudicium

Quaestio XCI: De qualitate mundi et resurgentium post iudicium

Quaestio XCII: De visione divinae essentiae per comparationem ad beatos

Quaestio XCIII: De sanctorum beatitudine et eorum mansionibus

Quaestio XCIV: De modo quo se Sancti habebunt erga damnatos

Quaestio XCV: De dotibus beatorum

Quaestio XCVI: De aureolis

Quaestio XCVII: De poena damnatorum

Quaestio XCVIII: De voluntate et intellectu damnatorum

Quaestio XCIX: De misericordia et iustitia Dei respectu damnatorum

Quaestio C: De purgatorio

Quaestio CI: De poena originalis peccati

↑ Top of work