Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio
Dissertatio V: De eleemosyna
Dissertatio VI: De correptione fraterna
Articulus I: Utrum correptio fraterna sit in praecipto, et quae conditiones requirantur ut obliget?
Articulus II: De ordine correptionis fraternae
Hunc ordinem tradidit Christus, Matth., XVIII, 15-17, his verbis : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sunt ergo tres gradus in ordine correptionis fraternae : primus, corripere secreto; secundus, corripere coram uno vel duobus; tertius, dicere Ecclesiae seu praelato. Quaestio est utrum iste ordo sit in praecepto quoad omnes suos gradus1 .
Dico 1° : Si peccatum sit publicum, id est maiori parti communitatis notum, admonitio secreta non debet necessario praecedere denuntiationem, sed est publice arguendum, iuxta illud, I Tim., V, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant; quod de peccatis publicis intelligit Aug., Serm. 822, concludens : « Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus; ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. »
Ratio est2 : 1° Quia, quando peccatum est publicum, non est tantum adhibendum remedium ei qui peccavit, ut melior fiat, sed etiam aliis in quorum notitiam devenit, ut non scandalizentur. 2° Quia finis propter quem praemittenda est admonitio secreta, qui est conservatio famae, cessat cum per publicitatem peccati fama peccantis sit perdita.
Dico 2° : Si peccatum sit occultum, sed vergens in nocumentum aliorum, sive corporale, sive spirituale, puta si aliquis occulte tractet de proditione patriae, si haereticus privatim homines a fide avertat, si magus aut sortiarius occulte agat in perniciem aliorum, si pharmacopola vendat pharmaca perniciosa, etc.; oportet statim procedere ad denuntiationem, non praemissa admonitione secreta, ut huiusmodi nocumentum impediatur3 : partim quia tunc non habent locum verba Domini, frater enim peccans non peccat in te tantum; partim quia debemus magis curare ne proximus innocens in corpore vel anima laedatur, quam ne fama peccatoris perdatur.
Excipe, nisi forte aliquis firmiter existimet quod statim per secretam admonitionem posset huiusmodi mala impedire4 . Sed hoc vix locum habet in haereticis, qui nec ipsam Ecclesiam audire volunt, et in magis ac sortiariis, propter obstinatam voluntatem in malo.
Dico 3° : Si peccatum sit occultum et soli peccanti ac ei in quem peccatur noxium, per se loquendo, necessario est praemittenda secreta monitio denuntiationi5 .
Prob. 1° ex verbis Christi : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe inter te et ipsum solum. 2° Lege naturali tenemur curare proximum cum minori, quantum fieri potest, damno eius famae; est enim fama utilis et in temporalibus et in spiritualibus : sicut medicus corporalis sanitatem aegroto confert, si potest, sine alicuius membri abscissione; si autem non potest, abscindit membrum minus necessarium, ut vita totius conservetur. Ergo fama fratris peccantis non est minuenda apud superiorem, quando per privatam correptionem speratur emendatio. 3° Quia immediata denuntiatio sine secreta monitione saepe movet proximum ad indignationem contra denuntiantem, et ad ulteriorem lapsum, iuxta illud Hieronymi, in verba citata Matth. : « Corripiendus est seorsim frater, ne, si semel pudorem vel verecundiam amiserit, permaneat in peccato. » Multi enim timore infamiae a peccato retrahuntur, qui quando se infamatos vident, irrefrenate peccant.
Dixi, « per se loquendo; » quia per accidens non est praemittenda secreta correptio denuntiationi in certis casibus. 1° Non est praemittenda, si fundate praesumatur non profutura6 . 2° Si correpturus sit minus idoneus ad corripiendum, et videatur quod melius fiet per praelatum, quatenus praelatus est pius, discretus, spiritualis, non habens rancorem aut odium adversus subditum, potestque pluribus modis impedire peccatum, licet statim illi fieri delatio. Idem dicit de aliquo alio viro pio et prudenti.
Neque hoc est dicere Ecclesiae ; quia non dicitur praelato ut iudici et superiori, sed ut personae proficienti ad correctionem et emendationem proximi, et quasi fratri.
Neque etiam in hoc violatur praeceptum Domini de monitione secreta praemittenda denuntiationi ; quia, cum sit affirmativum et in bonum corripiendi, debet observari in quantum circumstantiae locorum, temporum et personarum indicant observandum. Neque conqueri potest corripiendus de sui diffamatione apud superiorem; levis enim est haec diffamatio, attentis prudentia, probitate et benevolentia quae supponuntur in praelato, debetque illum sufferre pro consequenda meliori modo sua salute.
Dico 4° : Si post pluries adhibitam infructuose admonitionem secretam, sit spes quod ulterius procedendo frater emendabitur, debemus ulterius procedere, adhibendo testes, deinde denuntiando praelato, ut patri, quantumvis peccatum sit occultum. Si vero non sit spes quod ulterius procedendo frater emendabitur, non est ultra privatam monitionem procedendum7 .
Prob. prima pars : 1° ex lege statuta a Christo. 2° Ex charitate tenemur consulere famae et saluti proximi, magis tamen saluti quam famae, si utraque haberi non possit. Si ergo inductio testium aut denuntiatio sit necessaria saluti proximi, negligi debet leve famae detrimentum ex adhibitione testium aut ex denuntiatione facta praelato tamquam patri, ut salus obtineatur; sicut prudens medicus pro conservatione vitae totius abscindit membrum minus necessarium, ut iam diximus ex Authore.
Prob. secunda pars. Correptio fraterna et totus eius processus ordinantur ad bonum et emendationem fratris; quare, quando non speratur emendatio fratris procedendo ad inductionem testium et ad denuntiationem, abstinendum est ab illis.
Dixi, « denuntiando praelato, ut patri; » quia, si peccatum occultum fratris non sit nisi ipsi noxium, neque tale quod bonum commune exigat deferri ad iudicium, non licet denuntiare denuntiatione iuridica praelato ut iudici, sed tantum ut patri; neque potest praelatus cui istud peccatum per viam correptionis fraternae innotescit, contra illum fratrem iudicialiter procedere, neque excommunicatione publica aut alia poena diffamante punire : quia et ipsa correptio fraterna et totus eius ordo atque processus ad solum bonum et emendationem fratris ordinantur, processus autem iudicialis ad bonum dumtaxat commune et publicum. Adde quod frater per suum peccatum occultum non amisit ius ad famam, neque reipublicae bonum exigit ut diffametur. Ergo praelato ut patri subditus delinquens fraterne est denuntiandus, sic ut praelatus non possit ipsum excommunicatione publica, aut aliis poenis iuris infamantibus plectere, sed coram denuntiatore et testibus, seu paucis viris gravibus, ipsum corripere et moderatis poenis privatis, ut flagellatione, ieiunio et similibus castigare, ipsique prohibere sub poena excommunicationis ne in tale peccatum relabatur. Quod si non obtemperet, erit excommunicatus, atque ita sicut ethnicus et publicanus, ut fert sententia Christi, non tamen publice, sed privatim; neque poterit denuntiari ut talis, quamdiu peccatum manebit occultum.